Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Uva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Uvae in vite.

Uva est bacca non-climacterica qui in vite perenni, decidua, lignea generis Vitis crescit. Uvae comedi possunt incoctae vel ad parandos fructus conditos, sucum, gelatinum fructus, acetum, vinum, acinos passos, extractionem seminis uvae, et oleum seminis uvae adhibitae. Uvae etiam in aliis crusti generibus adhibentur.

Uvae beneficia[recensere | fontem recensere]

Uva est verus hydratorum carbonii fons; habet vitaminum C, vitamina ordinis B, ferrum (Fe), calcium (Ca), et calium (K). Uvae, praesertim fortiorum colorum, anteveniunt radicalia libera et cancerem. Cutis uvae rosaceae habet quoddam elementum, resveratrolum dictum, quod potest cholesterolum moderari, sanguinis coagula minuit, thrombosim antevenit. Uva viridis, etiam alba dicta, est fibrarum locuples, et ideo alvum mollit.

Non ergo sine causa, vinum et uvae sucus, uti aiunt periti, saluberrima considerantur alimenta. Nam praeter nutritionis proprietates, quas habent, occurrunt cordis vasculorumque morbis. Qui corporis sanitatem curant, denas tantum uvas quotidie debent edere.

Sucus[recensere | fontem recensere]

Uvae sucus mammae, capsulae seminalis, uterique cervicis antevenit canceres necnon periculum potest infarcti vitare. Ventris salientiam mitigat, massae corporalis numerum moderatur, cholesterolum minuit. Non tamen glycosae neve triglyceridum auget mensuram.

Ciborum periti dicunt satis esse, pro corporis sanitate firmanda, duos ducenorum millilitrorum calices quotidie bibere.

Farina[recensere | fontem recensere]

Farina iisdem pollet proprietatibus et beneficiis atque uva ipsa. Flavonoidum ditissima, inter quos resveratrolum, cardiacis occurrit morbis. Progrediente hominis aetate, oritur quaedam vasorum inflammatio, quae flavonoidibus sedatur. Flavonoides ipsum sanguinis fluxum reddunt meliorem. Farina ergo occurrit radicalibus liberis, vitat immaturam cellularum totiusque corporis defectionem, moderatur cholesterolum, antevenit cancerem.

Nemo potest quotidie plures quam tres farinae cochleas consumere. Farina additur, de more, lacti, sucis, iogurto, et cibis salsis, ut iuri et faseolo.

Uvae farina etiam potest domi fabricari. Uvae cutes diligenter lotae, per 30 vel 40 minuta, furno mediae temperaturae torruntur agitatroque postea teruntur. Eodem ritu potest fieri farina ex diversorum pomorum cutibus.

Significatio religiosa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Vinum
Uva generis 'Yaquti' in viti in Irania anno 2008.

In Bibliis Sacris, uvae primum commemorantur cum Noe eas in suis agris colit (Genesis 9:20–21). Commentarii de vino in Libro Proverbiorum (e.g., 20:1) et Isaiae (e.g., 5:20–25) dantur; praeterea, Deuteronomium usus vini per ferias Iudaicas mentionem facit (18:3–5, 14:22–27, 16:13–15). Uvae etiam significationem? in Graecia et Roma antiquis habebant, ubi Dionysus, deus agriculturae, ad uvas vinumque coniunctus est, saepe vitis foliis in capite pictus.[1] Uvae magnam significationem Christianis habent, qui vino a tempore Ecclesiae Primae usque ad praesentem in celebratione Eucharistiae utuntur.[2] Opiniones de significatione vini inter denominationes discrepant. In arte Christiana, uvae sanguinem Christi compluribus modis saepe exprimunt, sicut vitis folia in tabula Ioannes Baptista a Caravaggione picta.

Uvae seu rubrae seu flavae
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 288 kJ
Carbohydrata 18.1 g
Sacchara 15.48 g
Fibrum 0.9 g
Pingue 0.16 g
Proteinum 0.72 g
Thiaminum 0.069 mg (5%)
Riboflavinum 0.07 mg (5%)
Niacinum 0.188 mg (1%)
Acidum pantothenicum 0.05 mg (1%)
Vitaminum B6 0.086 mg (7%)
Folatum 2 μg (1%)
Vitaminum C 3.2 mg (5%)
Vitaminum E 0.19 mg (1%)
Vitaminum K 14.6 μg (14%)
Calcium 10 mg (1%)
Ferrum 0.36 mg (3%)
Magnesium 7 mg (2%)
Manganum 0.071 mg (4%)
Phosphorus 20 mg (3%)
Potassium 191 mg (4%)
Sodium 2 mg (0%)
Zincum 0.07 mg (1%)
Fluorida 7.8 µg
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]