Latinitas inspicienda

Res gestae Divi Augusti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fragmentum Monumenti Ancyrani

Res Gestae Divi Augusti est illustris inscriptio, quae de rebus gestis primi imperatoris Octaviani Augusti Latine et Graece narrat. Theodorus Mommsen, qui curiose inscriptioni studuit[1], eam reginam antiquarum inscriptionum appellabat. De origine huius documenti Suetonius ad finem libri sui de vita Augusti narrat.[2]

Continet 35 capita quae in quattuor partes divisa sunt, brevis praefatio, et appendicem mortuo Augusto. prima enim pars Rerum Gestarum (cap. 2 - 14) de cursu Augusti politico--muneribus honoribusque consecutis--tractat. Secunda (cap. 15 - 24) dona pecuniae, agrorum, frumentaque civibus Italicis et militibus data atque opera publica et spectacula sua impensa (hoc vero eminuit) refert. Tertia (25 --3) gesta militaria et foedera cum aliis describit. ultima (34 - 55) Augustum principem et extraordinarium exponit. illa appendix, quae scripta in tertia persona est ut non ab Augusto scriptum verisimile sit, summatim totam inscriptionem colligit, et nomina variorum aedificiorum refactorum aut factorum dat.

Exstat exemplar novellum textús Latini, Romae inscriptum, hodie in Museo Arae Pacis visitandum.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones

Nexus externi[recensere | fontem recensere]