Licinius (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ae Licinii

Licinius, plenius Flavius Galerius Valerius Licinianus Licinius (natus circa annum 265; mortuus anno 325), fuit imperator Romanus ab anno 308 usque ad annum 324, cum a Constantino I captus sit; proximo anno occisus est.

Ante imperium[recensere | fontem recensere]

Licinius miles anno 297 bello Persico Galerii interfuit et anno 307 contra Maxentium certavit.

Familia[recensere | fontem recensere]

De eius maiores nihil notum est, sed verisimile agricolae fuerunt. Anno 313 uxorem duxit Flaviam Iuliam Constantiam, filiam Constantii I imperatoris. E Constantia anno 315 filium Valerium Licinianum Licinium habuit.

Augustus[recensere | fontem recensere]

11 Novembris 308 in consilio imperatorum Carnunti Galerio suadente Augustus proclamatus est et Illyricum administrabat. 27 Iunii 310 Sarmatas vicit. Galerio anno 311 mortuo imperium suum extendere potuit. Interea Constantinus Maxentium usurpatorem vicit et Italiam expugnavit. Mense Ianuario vel Februarii 313 Licinius Constantinum imperatorem Mediolani convenit et Constantiam (vide supra) duxit. 30 Aprilis 313 pugna apud Hadrianopolin Maximinum imperatorem vicit, Asiam expugnavit et nunc orientem regnabat, cum Constantinus dominus occidentis fuit. 13 Iunii 313 cum Constantino edicto Mediolanensi religionem Christianam licitam reddidit et persecutionem Diocletiano imperatore anno 303 inchoatam finivit. Anno 314 controversia inter imperatores coepit, cum Bassianus, maritus Anastasiae, filiae Constantii I et soror Constantini, a Constantino Caesar Italiae destinatus contra illum conspirationem fecit. Imperator eum anno 314 vel 316 necari iussit et Senecionem, fratrem Bassiani et amicus Licinii ut conscium criminis a Licinio poposcit. Quod Licinius negavit. Ita bellum primum inter imperatores coepit. Licinius die 8 Octobris 314 vel 316 Valentem novum Augustum nominavit. Tamen Licinius eodem die proelio apud Cibalas atque postea in Campo Ardiensi victus est. Apud Beroeam felicius pugnavit. Tamen pace constituta Illyricum Constantino cedere coactus est. Valente interea a Licinio sublato unum tantum Caesarem filium habuit: Cum Licinius iunior 1 Martii 317 in oriente Caesar nominaretur, Constantinus Flavium Iulium Crispum et Constantinum filios suos hoc titulo in occidente honoravit. Deinde ambo imperator partem suum regnaverunt neque communiter Imperium Romanum administraverunt. Ab anno 321 consules proprios suae dicionis nominaverunt.

Bellum secundum cum Constantino et Mors[recensere | fontem recensere]

Proximis annis Licinius religionem Romanam adiuvit neque Christianam persequebatur. Tamen Constantinus anno 324 iterum bellum Licinio intulit praedicans se religionem Christianam defensurum. Re vera Constantinus, qui tum Thessalonicae aulam regiam habuit, militibus suis in Thraciam, provinciam Licinii, invaserat, ut incolis contra barbaros adesset, qui trans Danubium in Imperium venerant. Licinius invasionem Constantini acriter arguebat. Denique ad bellum itum est: Licinius 3 Iulii 324 apud Hadrianopolin et iterum 18 Septembris apus Chrysopolin victus est atque imperio se abdicavit et a Constantino captus est. Martinianus, quem Licinius paulo ante Augustum novum nominaverat, a victore caesus est. Ipse autem precibus uxoris Anastasiae, sororis Constantini non iam necatus atque cum filio Thessalonicae retentus est. Sed anno proximo coniurationis cum barbaris accusatus et necatus est[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hanslik, Rudolf. 1969. Licinius II: 3. In Der Kleine Pauly, Lexikon der Antike in fünf Bänden 3:639f. Monaci.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Licinius (imperator) spectant.
  • Biographia a Michael DiMaio, Jr., et Roberto Frakes scripta in De Imperatoribus Romanis (Anglice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 173-175


Antecessores:
Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII
Consul
309
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto
Successores:
* Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
Antecessores:
*Imp. Caesar Gaius Galerius Valerius Maximianus Augustus VIII et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximinus Augustus II
Consul
312
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto II
Successores:
* Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus III et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus III
Antecessores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II
Consul
313
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto III
Successores:
Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus
Antecessores:
Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus
Consul
315
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto IV
Successores:
Antonius Caecinius Sabinus et Gaius Vettius Cossinius Rufinus
Antecessores:
Ovinius Gallicanus et Caesonius Bassus
Consul
318
cum
Flavio Iulio Crispo Caesare
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus V et Valerius Licinianus Licinius Caesar
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VI et Flavius Claudius Constantinus Caesar
Consul
321
cum
Valerio Liciniano Licinio Caesare II
Successores:
Petronius Probianus et Amnius Anicius Iulianus