Philippi
E Vicipaedia
Philippi (Graece Φίλιπποι) fuit urbs antiqua Macedoniae orientalis, a Philippo II anno 356 a.C.n. conditum et e nomine suo appellatum. In eodem loco posuit ubi steterat oppidum Graecum nomine Crenides (Κρηνἱδες, scil. "fontes"). Ruinae Philipporum hodie in regione Graeca Macedonia Orientalis et Thracia iacent.
Locus illustris fit quia ibi, mense Octobri anni 42 a.C.n., proelium magni momenti ad fortunam Imperii Romani futuri commissum est. triumviri Octavianus et Marcus Antonius ultimos fautores senatoriae auctoritatis atque veteris reipublicae, Gaium Cassium et Marcum Brutum, debellaverunt.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |