Latinitas bona

Pontifex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caesar Augustus in Pontificis Maximi habitu, capite velato (qui mos sacrificandi "ritus Romanus" dicitur). Paulo post annum 12 a.C.n.

Pontifices (pontifex, -ficis, m.; Graece: ἀρχιερεύς, archiereus) Romae collegium sacerdotum erant qui de omnibus sacris ritibusque ad religionem pertinentibus cognoscebant atque iurisdictionem habebant ; cui collegio Pontifex Maximus praeerat.

De origine pontificum[recensere | fontem recensere]

Ut multa alia instituta ad religionem pertinentia, sic pontificatum a rege Numa creatum fuisse veteres rerum Romanarum scriptores tradiderunt, qui "omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit" (Titus Livius).

Nomen huius sacerdotii a ponte et faciendo ortum esse, cum alii auctores antiqui voluerunt, tum in primis Marcus Terentius Varro. Nam pontem Sublicium supra Tiberim pontifices fecerant atque curabant ; qui pons omnibus partibus suis ligneus erat nec refici eum nisi ligneis instrumentis fas erat. E quo ponte, die 15 Maii, Argeorum sacris, pontifices simulacra humana in flumen praecipitabant, sine dubio pro veteribus sacrificiis humanis substituta. Porro nonne prisca Roma prope pontem crevit, in nodo viarum sita?

Sed, quamquam hanc etymologiam non aspernantes, plerique moderni auctores existimaverunt pontificem antiquiorem ac maioris ponderis fuisse quam ut ideo creatus esset ac ab uno ponte nomen duceret. Itaque coniecturis variis usi sunt : alii putarunt fortasse, tempore magnarum migrationum per Europam, pontifices homines fuisse qui magicis artibus iter ceteris munirent monstrarentque (significatione vocabuli Indici panthah innixi, quod latino ponti respondet atque omne genus itineris designat). Alii ad lacustres vicos, ante scriptam hominum memoriam, originem pontificum referunt, alii etiam pontem inter deos et homines interpretati sunt. Tandem nonnulli putant hanc verbi originem, e populo enatam, rectam non esse, et aliam quaerendam.

De collegio[recensere | fontem recensere]

Initio fortasse unus pontifex fuit (rex Numa Marcium filium Marci elegit), mox certe quinque fuere et ab anno 300 a.C.n. novem ; deinde quindecim a Sulla dictatore, sedecim a Gaio Iulio Caesare facti sunt.

Primo patricia gente orti esse debebant. Lege vero Ogulnia, anno 300 a.C.n. lata, plebes obtinuit ut non minus quam quattuor pontifices plebei homines essent.

Pontifices in Regiam coibant ubi de sacris ac iure divino consultabant : quod aedificium, a rege nominatum, in Foro erat, iuxta templum Vestae.

Cum unus ex iis moriebatur, novum collegam sibi ipsi cooptabant. Tertio autem saeculo a.C.n. exeunte a comitiis tributis "minoribus" (nam 17 tantum tribus, sorte ductae, suffragia ferebant, non 35) pontifices maximi eligi coepti sunt ac postea demum a collegis confirmari : sic quidem Caesar pontifex maximus anno 63 a.C.n. electus est. Secundo saeculo ante Christum exeunte, tribunus plebis Gnaeus Domitius Ahenobarbus, offensus collegio quod alium quam se in patris locum cooptaverat, legem tulit ut ius pontificum omnium creandorum a collegio ad populum et comitia transferretur. Incertum tamen est quamdiu hoc modo actum sit.

Exinde vero usque ad mortem pontifices remanebant nec quisquam eos sacerdotio privare poterat. Quem morem Caesar Augustus et ipse observavit : nam expectavit donec triumvir Lepidus moreretur ; tum tandem pontificatum maximum sibi asseruit. Ab eo tempore (12 a.C.n.) pontifex maximus semper idem atque imperator fuit. In titulis omnium imperatorum PM legitur, "Pontifex Maximus" notans. Sic religio universa in eius potestate erat ac maiore auctoritate apud populum fruebatur. Pontifex Maximus summam postestatem in collegio semper quidem habuit, sed postquam imperator ipse fuit, ceteri pontifices pro nihilo fuerunt.

Gratianus, primus Christianorum imperatorum, hunc titulum recusavit.

De officio pontificum[recensere | fontem recensere]

Insignia pontificatus in denario iussu Gai Iulii Caesaris initio belli civilis pescusso. A laeva in dextram partem versus vides simpulum, aspergillum, axem et apicem flaminis. Pontifex maximus enim tunc erat Caesar.

De officio pontificum Titus Livius summatim ac optime sic disseruit : "[Numa pontifici] sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur." Breviter ut dicam, omnia scire de sacris rebus pontifices oportebat, ut ceteros homines docerent, sive privatos sive magistratus populi Romani.

Singulatim vero haec fortasse officia digna memoratu sunt :

  • Pontifices sacra deorum et templorum qui suum sacerdotem non habebant suscipiebant. Exempli gratia omni mense Kalendis pontifex minor Iunoni rem divinam faciebat ; cultus Saturni quoque et Opis Consivae ab hoc collegio administrabatur. Sacra flaminis Dialis, si necesse erat, pontifex maximus ipse suscipiebat.
  • Pontifex maximus flaminem dialem necnon ceteros flamines et virgines Vestales capiebat, id est eligebat. Nam Vestae cultui pontifices maxime studebant, cuius templum prope regiam erat. Augustus etiam sacrarium huius deae in suo palatio collocavit.
  • Fastis praeerant, id est dies fastos nefastosque proclamabant, quibus fas aut nefas erat cum populo aut lege in iudicio agi. Ferias una cum rege pronuntiabant, et quando mensis intercalarius adiceretur decernebant. Cum calendarium reformavit Gaius Iulius Caesar officio suo pontificis maximi functus est.
  • Ius omne primo "in penetralibus pontificum repositum" et reconditum fuit. Medio quinto saeculo demum a.C.n., ius civile per Legem XII tabularum divulgatum est et ad magistratus populi Romani, praetores praesertim, transiit. Formulae actionum legum quoque quarto saeculo exeunte a scriba C. Flavio promulgatae sunt, magna patrum indignatione. Sed ius divinum, ius pontificium etiam nominatum, penes pontifices semper remansit et in libris pontificiis digestum est.
  • Praeterea si quid memoria digni accidisset in Annalibus pontificalibus sive Annalibus Maximis adnotabatur - id est non tantum res ab hominibus gestae sed maxime si quae prodigia aliave monstra voluntatem aut iram deorum indicassent et quomodo procurata essent. Hi tamen annales posterioribus historiarum scriptoribus magno usui fuere ac memoriam multorum factorum nobis servaverunt.

De novis pontificibus[recensere | fontem recensere]

Sol Invictus[recensere | fontem recensere]

Imperator Aurelianus novum collegium pontificum Solis creavit post Zenobiam debellatam in honorem novi dei, Solis Invicti, quem ex Oriente secum Romam advexerat et omnibus antiquis deis Romanis, Iove non excepto, praetulit. Abhinc veteres pontifices ut a novis discernerentur "pontifices Vestae" nonnumquam dicti sunt.

Christianismus[recensere | fontem recensere]

Post finem Imperii Romani, Papa Ecclesiae Catholicae titulo Pontifice Maximo utitur; titulus autem rectior est Summus Pontifex.

Conclusio[recensere | fontem recensere]

Praecipuum officium pontificum in pace deorum imperio Romano paranda consistebat, id est providere debebant ne quis deorum populo Romano iratus esset. Sed scientia pontificum magnum momentum habuit in calendario, in iure Romano nascente necnon in historiis : scripta acta enim primi servarunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Lege etiam Germanice[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]