Quintus Horatius Flaccus
E Vicipaedia
Quintus Horatius Flaccus, vel breviter Horatius (65 a.C.n.–8 a.C.n.), fuit poeta Romanus illustrissimus.
Index |
[recensere] De vita Horatii
Q. Horatius Flaccus Venusiae in Lucania die 8 Decembris anno a.C.n. sexagesimo quinto natus est. Pater libertus divitior Horatium Romam ad Orbilium grammaticum illustrem et postea Athenas misit, ubi artibus optimis studeret. Is vero, Caesare occiso, Brutum Cassiumque auctores facinoris secutus est, postquam in proelio ad Philippos facto tribunus militum meruit, Romam revertit. Empto autem ibidem scribae munere satis otiosus fuisse ad carmina videtur facienda. Anno enim duodequadragesimo Vergilio Varioque tantopere placuisse constat, ut Maecenati eum commendaverint, qui amicitia Caesaris et familiaritate plurimum potuit. Traditur Maecenas denique Horatio Sabinum illud donavisse, quo pro beneficio poeta sua carmina illi dicavit; anno autem a.C.n. octavo post Maecenatem, nunc amicum et patronum suum, die 27 Novembris, Horatius quoque mortuus est. Sepultus est prope Maecenatem in monte Esquilino.
[recensere] Fontes
De vita et factis Horatii certiores fimus cum scriptis ipsius tum teste Suetonio, cuius descriptio exstat in commentariis ad opera Horatii conscriptis. Is autem, "Habitu," scripsit, "corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: 'Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiories libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est ventriculi tui.'"
[recensere] De operibus
[recensere] Exemplum artis
Quid Horatius ipse de dignitate et auctoritate artis suae sentiret, carmine tricesimo libri tertii carminum exposuit. Quae oda hoc loco exemplo etiam sit, quomodo Horatius a poetis lyricis Graecis profectus, ut poesis Latinae summam excoleret perfectionem, studuerit. Horatii vero carmen anno 1836 Alexander Sergiades Puscinius linguae quae dicitur litterariae Russicae auctor maximus felicissime aemulatus est.
Hoc poema consistit ex versibus Asclepiadicis primis vel minoribus. Versus omnes compositi sunt colo Pherecratico secundo syncopato et colo Pherecratico primo catalectico: LL | LBB | L || LBB | LB | L = Ex-e | gi mo-nu | ment(um) || ae-re per | en-ni | us.
Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum, non omnis moriar multaque pars mei vitabit Libitinam: usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium scandet cum tacita virgine pontifex. dicar, qua violens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum, ex humili potens princeps Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos. sume superbiam quaesitam meritis et mihi Delphica lauro cinge volens, Melpomene, comam.
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Quintus Horatius Flaccus spectant. |
| Vicifons opus nominatum Quintus Horatius Flaccus habet. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Quintus Horatius Flaccus spectant. |
- Quintus.Horatius.free.fr : Espace Horace — Sententiae Quinti Horatii Flacci

