Aurelianus
Lucius Domitius Aurelianus a.d. V Idus Septembres 967 a.u.c. (9 Septembris 214) in Sirmio natus, 1028 a.u.c. (275) prope Byzantium mortuus, inter 270 et 275 imperator Romanus fuit.
Index |
Ascensus[recensere]
Aurelianus filius coloni natus est et iam iuvenis in rem militarem intravit. De vita nimis paulum notum est, cum in Historia Augusta commemoraretur, quae autem falsa est. Uxor quidem Ulpia Severina, quae ei filiam donavit. Anno 268 equitatui praefuit in Italia septenrionali, cum subito seditio in Caesarem Gallienum auctore Claudio Gothico fuit. Claudius victor Caesar novus factus est, inde Aurelianus dux summus equitatus Romani. Claudio Gothico imperatore peste mortuo frater Quintillus hunc locum cepit, cum Aurelianus spem haberet se Caesarem fieri, itaque copiis lectis contra Romam iter fecit. Quintillus autem mortem sibi conscivit; inde Aurelianus imperavit.
Regnum[recensere]
Plura certamina acria in Germanos erant: Primum bellum contra Gothos, cum celeriter finitum erat, deinde Iuthunges Marcomannique et Vandales, qui omnes flumen Danuvium transire conabantur, quos autem Aurelianus assecutus est et dispersit. Condicio difficilior facta est, cum Germani Alpes transierint et Italiam depopulati sint. Cum Aurelianus angustias Alpium servaret, deceptus in insidias incidit. Exercitus suus victus est. Quam ob rem seditio Romae a pressoribus nummorum duce Felicissimo incensa est propter crimina opprimenda. Quae seditio etiam senatoribus adiuvabatur. Ut seditionem prosternere posset, exercitu etiam usus est. 7000 mortui in utraque parte, in ordine senatorio quoque. In Italia superiore erat Fortuna imperatori propitia, cum aggressores in minores partes se distraherent, qui Italiam vexarent. Quare non erat difficile eos una exstinguere. E timore, ne Germani frequentius Italiam vexare possent, Aurelianus imperator 271 murum circa Urbem facere coepit, quem autem demum imperator Probus conficiat. Eo muro Aurelianus credebat impetus Germanorum abstineri posse.
Restitutio Unitatis Imperialis[recensere]
In annis 271, 272 et Domitianus et Septimius et Urbanus imperium summum postulaverunt atque Zenobia, quae in Palmyra regnabat, quo Orientem custodiebat. Prius Aurelianus quam eos illegitimos Caesares vincere poterat, ad flumen Danuvium ei proficiscendum erat, ubi tum postremo 272 Gothos vicit. Tamen copias educendas ex Dacia curavit, quia periculum Germanorum in ipsis locis in dies crescebat. In oriente regnum Zenobiae oriebatur a Cappadocia et pertinebat ad Aegyptum. Igitur Aureliano Zenobia adterenda erat, quae usurpatrix Orientis fuit. Eam non multum resistentem facile vincere potuit. In Aegypto autem Legatus Probus sine pugnando se Aureliano dedidit. Tria proelia fuerunt acria, primum ad Immas, secundum ad Emesam, postremo ad Palmyram, caput Orientis. Tres victoriae ab Aureliano omnino reportatae sunt. Aureliano Palmyram oppugnante Zenobia ad Sassanidas fugere conabatur, sed a Romanis eo prohibita est. Deinde in his expugnatis locis complures tumultus orti sunt, quos Aurelianus sine clementia caede pacavit Palmyram solo adaequans. Proximum consilium Aureliani erat Imperium Galliarum in dicionem imperii Romani redigere. In hac re aliquid miri factum: inter pugnam Tetricus, imperator Galliarum, ad legitimum Caesarem sua sponte transfugit. Tetricus non diu in carcere tentus magristatum amplum nanctus est. Postremo Imperium Galliarum autumno 274 sine pugnando rursus cum imperio Romano unitum est.
Negotia et Religiones[recensere]
Imperio intra quatuor annos constituto, quod antea imperatore Quintillo dilabi visum erat, bellis Germanorum confectis Imperator negotia, quae iacebant, aluit et alia mala interna. Primum nummos renovavit pretium Aureliani inducens. Tum multis divitiis provinciarum usus est, ut thesauros in templo Saturni complere posset. His pecuniis certamen acre in corruptionem perpetuam incipere potuit, quo etiam imperatori seditio Felicissimi armis sedanda erat. Ipsa in religione nonnulla severe mutavit, ut concordiam in imperio aleret et augeret, cultum Mithrae ex oriente ortum adiuvit, cui multi milites dediti erant, cum prodatur Aurelianus in Zenobiam pugnans visionem habuisse. Veri dei antiqui auctoritatem amittebant. Vicesimo quinto Decembris 274 Romani primum natalem divinum celebraverunt, qui tum postea partus Christi acceptus esse fertur. Atque in nummis inscriptio inserta est: SOL DOMINVS IMPERII ROMANI, quo Aurelianus ipse supremus vicarius solis dei super terram se praebuit.
Finis Vitae[recensere]
Mors imperatoris celeris et non exspectata affuit: Aurelianus necatus est in bello praeparando Parthico. Verisimile est facinus per Erotem auctorem, scribam privatam, factum esse, fortasse propter magistratus corruptos impugnandos. Demum sub imperatore Tacito Aurelianus divus declaratus est atque multis ‚unitor imperii’ notus est.
Fontes de vita et principatu Claudii[recensere]
- Aurelius Victor, De Caesaribus 35
- Epitome de Caesaribus 35
- Eutropius, Breviarium 9.13-15
- Festus, Breviarium 24
- Historia Augusta, "Divus Aurelianus" (vita Flavio Vopisco adscripta)
- Zonaras, Epitome historiarum vol. 3 pp. 152-153 Dindorf
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aurelianus spectant. |
- Christian Körner Biographia a Christiano Körner scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "AURELIANUS (Aurelian), Lucius Domitius" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 301–302 (Theodisce) [Situs venalis]
| Antecessores: Flavius Antiochianus II et Virius Orfitus |
Consul 271 cum Tiberio Pomponio Basso II |
Successores: Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus |
| Antecessores: Marcus Claudius Tacitus et Iulius Placidianus |
Consul 274 cum Capitolino |
Successores: ipse III et Marcellinus |
| Antecessores: ipse II et Capitolinus |
Consul 275 cum Marcellino |
Successores: Imp. Caesar Marcus Claudius Tacitus Augustus II et Aemilianus II |