Allectus
Allectus (natus in anno et loco ignoto, mortuus in Britannia 296) fuit imperator in provinciis Britannicis imperii Romani a 293 (quo anno Carausium interfecit principatumque usurpavit) usque ad 296.
Index |
Vita [recensere]
De nativitate et origine Allecti nihil scimus. Fuit rationalis summae rei principe Carausio (qui principatum in provinciis Britannicis usurpavit anno 286). Anno 293 Carausium a Constantio Chloro in Gallia devictum, e Gesoriaco expulsum et in Britanniam fugientem Allectus per fraudem interficere iussit seque princeps proclamavit.
Anno 296 mense Septembre Constantius Britanniam invadere statuit cum classibus duabus. Qui a Gesoriaco discedens a procellis vel caliginibus retentus est; Iulius Asclepiodotus autem praefectus praetorio iuxta insulam Vectam advehens, classem Allecti ibi exspectantem evadens, mox proelium offert et vicit; Allectus ipse in pugna mortuus est.
Fontes de principatu Allecti [recensere]
- Panegyrici Latini 8.12-19
- Aurelius Victor, Liber de Caesaribus 39
- Eutropius, Breviarium 9.21-22
- Orosius, Historiae adversum paganos 7.25
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
- Vita Allecti a Michaele DiMaio scripta (Anglice)
Bibliographia [recensere]
- R. A. G. Carson, "The Mints and Coinage of Carausius and Allectus" in JBAA vol. 22 (1959) p. 33 ff.
- R. A. G. Carson, "The Sequence-marks on the Coinage of Carausius and Allectus" in Mints, Dies and Currency: essays in memory of Albert Baldwin ed. R. A. G. Carson (1971).
- P. J. Casey, "Carausius and Allectus: Rulers in Gaul?" in Britannia vol. 8 (1977) pp. 283-301
- P. J. Casey, Carausius and Allectus: The British Usurpers. Londinii 1994
- R. Hanslik, "Allectus" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 1 col. 273 ff.
- O. Seeck, "Allectus" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 1 pars 2 coll. 1584-1585.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |