Constantius II

E Vicipaedia

Imago Constantii

Flavius Iulius Constantius, dictus Constantius II (7 Augusti 317-3 Novembris 361), fuit Imperator Romanus ab 9 Septembris 337 usque ad mortem.

Sirmione natus est, filius imperatoris Constantini I et Faustae. Constantius, fratres sui Constantinus II et Constans, et Flavius Dalmatius Caesares ab Constantino facti fuerunt. Constantinus mortuus est 22 Maii 337, et Constantinus II, Constans, et Constantius II (Dalmatius necatus est) ei in imperio successerunt (9 Septembris).

Postquam Constantinus a Constante (340) et Constans a Magnentio usurpatore (350) necati fuerunt, Constantius solus imperator fuit. Gallum patruelem suum Caesarem Orientis creavit (15 Martii 351). Propter mores asperos eum anno 354 deposuit atque Flavium Claudium Iulianum alterum patruelem Caesarem fecit atque in Galliam misit, ubi Germani barbari incursionem faciebant. Februario anni 360 milites Iuliani Lutetiae eum Augustum proclamaverunt. Aliquot mensibus inter imperatores de pace agebatur, sed anno 361 ambo bellum civile parabant. Sed antequam pugnae coeperunt, Constantius II morbo affectus mortuus est. Iulianus eius successor factus est.

Imperatores Romani
Augustus - Tiberius - Caligula - Claudius - Nero - Galba - Otho - Vitellius - Vespasianus - Titus - Domitianus - Nerva - Traianus - Hadrianus - Antoninus Pius - Marcus Aurelius - Lucius Verus - Avidius Cassius (usurpator) - Commodus - Pertinax - Didius Iulianus - Pescennius Niger (usurpator) - Clodius Albinus (usurpator) - Septimius Severus - Caracalla - Geta - Macrinus - Diadumenianus - Elagabalus - Alexander Severus - Maximinus Thrax - Gordianus I - Gordianus II - Pupienus - Balbinus - Gordianus III - Philippus Arabs - Decius - Herennius Etruscus - Hostilianus - Trebonianus Gallus - Volusianus - Aemilianus - Valerianus - Gallienus - Saloninus - Postumus (usurpator) - Victorinus (usurpator) - Tetricus I (usurpator) - Tetricus II (usurpator) - Claudius Gothicus - Quintillus - Aurelianus - Tacitus - Florianus - Probus - Carus - Carinus - Numerianus - Diocletianus - Maximianus - Carausius (usurpator) - Allectus (usurpator) - Constantius Chlorus - Galerius - Constantinus I - Licinius - Flavius Valerius Severus - Maximinus - Maxentius - Domitius Alexander (usurpator) - Constantius II - Constantinus II - Constans - Magnentius (usurpator) - Iulianus - Iovianus - Valentinianus I - Valens - Procopius (usurpator) - Gratianus - Valentinianus II - Magnus Maximus (usurpator) - Theodosius I - Eugenius (usurpator) - Honorius - Arcadius - Constantius III - Priscus Attalus (usurpator) - Constantinus III (usurpator) - Iovinus (usurpator) - Valentinianus III - Ioannes (usurpator) - Petronius Maximus - Marcianus - Avitus - Leo I - Maiorianus - Libius Severus - Anthemius - Olybrius - Leo II - Glycerius - Zeno - Iulius Nepos - Romulus Augustus