Tiberius (imperator)

E Vicipaedia

Tiberius Iulius Caesar (natus Tiberius Claudius Nero; 16 Novembris 42 a.C.n.16 Martii 37 p.C.n.), fuit imperator Romanus ab anno 14 usque ad mortem, imperator secundus post Augustum. Tiberii Claudii Neroni et Liviae filius, ab Augusto ut heres adoptatus est. Tiberius et successores sui usque ad Neronem ergo cognati Iuliorum Claudiorumque fuerunt.

Tiberius dignitatem suam per matrem, alteram Augusti uxorem, accepit. Sub auctoritate vitrici sui, Tiberius bella gessit in Germania et in Danubio. Secundum consilium familiae, anno 12 a.C.n. ab Augusto nuntium mittere uxori primae Vipsaniae, filiae Marci Vipsanii Agrippae, coactus est, et in matrimonium Iuliam, filiam Augusti atque viduam ipsius Agrippae, ducere. Illud matrimonium cecidit, et Tiberius deinde Roma Rhodos discessit.

Index

[recensere] Prima regni pars

Complures anni posthinc rediit, post mortes Gaii et Lucii, filiorum Iuliae, et heredum Augusti. Cum imperator factus est, post mortem Augusti anno 14, nomine Tiberio Iulio Caesare Augusto, Tiberius melancholicus mox invisus est, et sororis filio Germanico anno 19 occulte in orienti mortuo, Tiberius in suspicionem venit. Filius eius Drusus Claudius Nero Minor anno 23 mortuus est.

[recensere] Posterior regni pars

Imperator Romanus Tiberius

Inter partem posteriorem regni sui Tiberius in insula Capreis vixit. Roma ab Lucio Aelio Seiano, praefecto Praetoriano, imperabatur. Ut fama est, Seianus veneno necavit Tiberius Drusus, solum filium Tiberii, anno 23, et cum vidua Drusi Livillae adulteravit. Etiam Seianus metum hostibus publicis iniecit. Vidua Germanici Caesaris, Agrippina maior, et filii sui Nero et Drusus, in exsilium ad insulas parvas (Agrippina in Pandatariam) pulsi sunt, ubi mortui sunt.

Ipse Seianus, re vera, Tiberium evertere coniuravit, sed Tiberius a glore {?} Antonia Minor monitus est et Seianus et fautores sui adrepti sunt et anno 31 securi percussi sunt.

Plurimis successoribus suis necatis, Tiberius sororis nepotem suum Caligulam et nepotem suum Tiberium Gemellum ad Capreis appellavit. Suetonius historicus Tiberium suscepisse depravationes magnas Capreis scripsit, sed hae famae fortasse sunt falsae.

Tiberius fuit administrator sciens. In principatu suo, Aerarium Publicum Romanum plenum fuit, et Imperium Romanum pacem habuit. Sed ipse populo Romano ludos circenses non dedit, quod odium popularium ei causavit.

Tiberius die 16 Martii anno 37 mortuus est. Veri quam simillimus Tiberius mortuus est naturaliter, at ut fama est, Caligula et custos suus Macro eum culcita suffocaverunt. Tiberio mortuo, populus Romanus, vexatus non habendo ludos in principatu eius et crueltate {?} quae Tiberius contra omnes personas et familiares seos {?} demonstravit, in foro clamavit, ante corpus principis, "Tiberius in Tiberim!"

Tiberius in testamento suo imperium Caligulae et Tiberii Gemelli reliquit, sed Caligula imperatore, testamentum inritum denuntiavit et Gemellum necavit.

[recensere] Tiberius in Bibliis Sacris

In Bibliis Sacris Christianorum, Tiberius nomine tantum semel attingitur, in Evangelio Luci (quid adfirmat Ioannem Baptistam incipere praedicationem publicam suam inter quintum decimum annum regni Tiberii). Tamen, quod Iesus Christus inter regnum Tiberii praedicavit, multi loci Caesari (aut imperatori), sine amplia designatione, re vera ad Tiberium spectant.

Urbs Tiberias in litore occidente Maris Galilaeae pro Tiberio ab Herode Antipate nominata est.

[recensere] Fontes de vita et principatu Tiberii

Imperatores Romani
Augustus - Tiberius - Caligula - Claudius - Nero - Galba - Otho - Vitellius - Vespasianus - Titus - Domitianus - Nerva - Traianus - Hadrianus - Antoninus Pius - Marcus Aurelius - Lucius Verus - Avidius Cassius (usurpator) - Commodus - Pertinax - Didius Iulianus - Pescennius Niger (usurpator) - Clodius Albinus (usurpator) - Septimius Severus - Caracalla - Geta - Macrinus - Diadumenianus - Elagabalus - Alexander Severus - Maximinus Thrax - Gordianus I - Gordianus II - Pupienus - Balbinus - Gordianus III - Philippus Arabs - Decius - Herennius Etruscus - Hostilianus - Trebonianus Gallus - Volusianus - Aemilianus - Valerianus - Gallienus - Saloninus - Postumus (usurpator) - Victorinus (usurpator) - Tetricus I (usurpator) - Tetricus II (usurpator) - Claudius Gothicus - Quintillus - Aurelianus - Tacitus - Florianus - Probus - Carus - Carinus - Numerianus - Diocletianus - Maximianus - Carausius (usurpator) - Allectus (usurpator) - Constantius Chlorus - Galerius - Constantinus I - Licinius - Flavius Valerius Severus - Maximinus - Maxentius - Domitius Alexander (usurpator) - Constantius II - Constantinus II - Constans - Magnentius (usurpator) - Iulianus - Iovianus - Valentinianus I - Valens - Procopius (usurpator) - Gratianus - Valentinianus II - Magnus Maximus (usurpator) - Theodosius I - Eugenius (usurpator) - Honorius - Arcadius - Constantius III - Priscus Attalus (usurpator) - Constantinus III (usurpator) - Iovinus (usurpator) - Valentinianus III - Ioannes (usurpator) - Petronius Maximus - Marcianus - Avitus - Leo I - Maiorianus - Libius Severus - Anthemius - Olybrius - Leo II - Glycerius - Zeno - Iulius Nepos - Romulus Augustus



Antecessores:
Marcus Licinius Crassus Frugi et Gnaeus Cornelius Lentulus Augur
Consul
13 a.C.n.
cum
Publio Quinctilio Varo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius



Antecessores:
Gaius Marcius Censorinus et Gaius Asinius Gallus
Consul
7 a.C.n.
cum
Gnaeo Calpurnio Pisone
Successores:
Decimus Laelius Balbus et Gaius Antistius Vetus



Antecessores:
Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus
Consul
18
cum
Germanico II
Successores:
Marcus Iunius Silanus Torquatus et Lucius Norbanus Balbus



Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Messallinus et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus
Consul
21
cum
Druso Iulio Caesare II
Successores:
Decimus Haterius Agrippa et Gaius Sulpicius Galba



Antecessores:
Marcus Vinicius et Lucius Cassius Longinus
Consul
31
cum
Lucio Aelio Seiano
Successores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Lucius Arruntius Camillus Scribonianus