Consul
E Vicipaedia
Consul (-is, m.) fuit summus rei publicae Romanae magistratus. Verbum consul quos secum eunt Latine valet.
More maiorum magistratus anno 509 a.C.n., annus constitutionis rei publicae, coepit. Antiquissimi autem consules fortasse erant fabulosi. Inter rem publicam patriciis quadraginta et plebi quadraginta duo annos habere oportuit. Quotannis duo consules electi sunt, cum potestate sibi interdicendi. Consules nomina sua anno dederunt; exemplis causa annus 59 a.C.n. fuit annus Iulii Caesar et Marci Calpurnii Bibuli. Si consul inter consulatum occideret, suffectus (cos. suff.) electus sit. Duodecim lictores cum consule incedebant.
Consules et religiosa et militaria officia exsequebantur. Auguria interpretati sunt antequam exercitus in campum duxerunt. Inter bellos, consules artis militaris peritus esse debuerunt, sed semper comitia plena controversiae erat. In principio, solum patriciis consulatum petere licuit. Primus e plebe Lucius Sextius consulatum gessit, anno 366 a.C.n.; posthac consulatus finis cursus honorum factus est.
Octavianus Augustus, primus imperator Romanus, consulatu plurimi potestatis spoliavit. Inter Imperium Romanum, consulatus nihil amplius quam honor erat. Consules ordinarii consulatum Kalendas Ianuarii coeperunt et nomina sua anno dederunt, sed se abdicaverunt, ut suffecti annum perficerent. Nonnumquam et suffecti se abdicaverunt, ut alii suffecti eos reponerent. Fuerunt anno 190 viginti quinque consules. Imperatores frequenter cursum honorum praetermittebat; exemplis causa imperator Honorius consulatum at natum datus est.
Imperium Gallicum, secessum anno 260, consules etiam habuit. Constantinus Magnus alter consulem Romam alter Constantinopolem adsignavit. Post Imperium Occidentalem occasum interdum solus unus consul in oriente erat. Supremus consul in occidente, Decimus Theodorius Paulinus, magistratum anno 534 gessit, et supremus in oriente, Flavius Basilius Iunior, anno 541 gessit.
Anno 1799, Franci appellationem consul tribus viris, qui potestatem decem annos tenturi essent, contulerunt. Post tres annos,Napoleon consul perpetuus se declaravit, et Napoleone imperatore creato, magistratus ad finem anno 1804 venit.
[recensere] Consul Suffectus
Si consul obiit aut dismissus est, vir electus est consul reliquum consulati. Hic vir Consul Suffectus vocatus est.