Publius Quinctilius Varus
Publius Quinctilius Varus anno 47 vel 46 a.C.n. natus et anno 9 p.C.n. mortuus est vel sibi ipso mortem in proelio dedisse dictus est.
Pater eius Sextus Quinctilius fuit. Ipse quaestor Augusti anno 23 a.C.n. et eum in Orientem sequebatur. Anno 13 consul ordinarius cum Tiberio fuit. Uxorem primam filiam Agrippae duxit. Deinde Claudiam Pulchram in matrimonium duxit. 8/7 proconsul Africae erat, tum legatus Augusti pro praetore Syriae erat. Ab anno 6 vel 7 legatus Augusti in Germania fuit.
Victoriam super Germanos anno 9 perdidit, cum ab Arminio Cherusco in Teutoburgiensi saltu superatus esset.
Filium Quinctilium Varum ex Pulchra habuit[1].
Caesar Augustus comperto nuntio cladis Romanae vel cladis Varianae "Vare, Vare, legiones meas redde!" exclamavisse dicitur.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Publium Quinctilium Varum spectant. |
Notae [recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 702-704
| Antecessores: Marcus Licinius Crassus Frugi et Gnaeus Cornelius Lentulus Augur |
Consul 13 a.C.n. cum Tiberius Claudius Nero |
Successores: Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius |