Marcus Valerius Messalla Corvinus (consul 31 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Triumphus Messallae Corvini in fronte palatii Krasinski Varsoviae sculptus

Marcus Valerius Messalla Corvinus (natus 64 a.C.n., mortuus 8, ut videtur) fuit vir tam militarium quam civilium rerum peritus, orator et scriptor Romanus. Anno 31 a.C.n. Octaviano collega consulatum ordinarium gessit, anno 27 a.C.n. triumphavit de Aquitanis. Non tantum opera omni genere ipse scripsit, sed etiam patrocinio suo, cum multos alios poetas fovit, tum praecipue Albium Tibullum, Ovidium et poetriam Sulpiciam, filiam sororis Valeriae. Quibus poetis nonnumquam "circulus Messalae" nomen inditum est. In Corpore Tibulliano exstat "Panegyricus Messalae", non ab ipso Tibullo sed ab ignoto poeta compositum anno 31 a.C.n. ad consulatum celebrandum.

De Familia.[recensere | fontem recensere]

E nobilissima et antiquissima gente Valeria ortus, Valerius Messala erat filius Marci Valerii Messallae Nigri,consulis anno 61 a.C.n.. Duo filii ei nati sunt, non eadem uxore : Marcus Valerius Messalla Messallinus[1], consul 3 a.C.n. et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus[2]. Soror eius nupsit filio iurisconsulti Servii Sulpicii, cui filiam genuit Sulpiciam nomine, quae nonnulla carmina nobis reliquit, in Corpore Tibulliano servata[3].

De cursu honorum.[recensere | fontem recensere]

  • 43-42 a.C.n. Marcus Valerius Messalla a triumviris proscriptus[4] ad exercitum Cassi et Bruti imperatorum perfugit. Post vero cladem Philippensem noluit dux victarum partium fieri ac bellum ducere : itaque in Marci Antonii fidem sese recepit ; nihilominus in posterioribus scriptis memoriam pristini ducis Gai Cassii semper magna reverentia prosecutus est.
  • 40-32 a.C.n. Legatus Marci Antonii bello adversus Sextum Pompeium interfuit et (si panegyrico credimus) expeditiones in Illyria et Pannonia duxit. Postremo ab Antonio ad Octavianum transfugit, cum bellum inter duos triumviros inevitabile visum est, atque etiam probrosa scripta in priorem imperatorem edidit.
  • 31-30 a.C.n. Gratias agens Octavianus Messallam sibi collegam assumpsit in consulatu ordinario anni 31 a.C.n. in Marci Antoni locum. Valerius Messalla pugnae Actiacae interfuit atque exercitum per provincias orientales usque in Aegyptum duxit. Etiam provinciae (Syriae ?) breviter praepositus fuisse videtur.
  • 28-27 a.C.n. Messalla bellum gessit adversus Gallos quosdam rebellantes (in qua expeditione poeta Tibullus ei comes fuit) et anno 27 a.C.n. a.d. VII Kal Oct. (25 Septembris) ex Aquitanis triumphavit[5]. Ex manubiis refecit viam quae Roma Tusculum et Albam ducebat[6].
Gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis
et magna intonsis gloria avis[7]
  • 26 a.C.n. Augustus praefecturam urbanam creavit[8], ut esset qui urbanas res curaret sese absente (nam in Hispaniam profecturus erat). Valerius Messalla primus praefectus urbi factus est, sed post sex dies novum magistratum abdicavit, quia ei videbatur libertatem in republica opprimere. Contra enim civilem morem esse arbitrabatur, si praesentibus consulibus praefectus urbi delectus a solo Augusto summum imperium haberet. Sic amorem suum testari in veterem reipublicae formam volebat, quam Augustus et ipse restituisse simulabat.
  • 11 a.C.n. Primus curator aquarum publicarum usque ad mortem factus est. Hic magistratus tum ab Augusto inventus est[9] : antea Marcus Agrippa hoc munus sine titulo per multos annos curaverat.
  • 2 a.C.n. Valerius Messalla, velut princeps senatorum, Augustum in nomine populi Romani et senatus publice exoravit, ut titulum patris patriae accipere vellet.

Mortuo Messallae monumentum exstructum est tam magnificum, ut, post saeculum,Martiali poetae non semel exemplo fuit aeternitatis frustra divitiis petitae :

"Marmora Messallae findit caprificus..."[10]

De homine litterato.[recensere | fontem recensere]

Valerius Messalla magnus orator fuit. Saepe una cum Asinio Pollione memorabatur et duo optimi oratores aetatis Augustanae, vel omnino duo optimi oratores Romani post Ciceronem a posteris habiti sunt. Ipsi judicare non possumus, quia omnes orationes perierunt : certe scimus Messallam magistrum fuisse Tiberii imperatoris. Tacitus in Dialogum de oratoribus personam induxit de eloquentia Messalae cum Ciceronis comparata his verbis loquentem : "Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus". At Quintilianus "dignitatem" Messalae laudat hoc modo : "At Messala nitidus et candidus et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor [11][quam Asinius Pollio]". Senioribus enim annis ob infirmam valetudinem causas in iudiciis agere recusavit.

Grammaticae quoque studiosissimus fuit et libros de litteris alphabeti composuit, teste Quintiliano : "Messala ... quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit[12]. Atque alibi refert nobis sententiam e libro de littera S.

Commentarios historicos quoque et carmina[13] composuit. Carmina vehementer amabat ac cohortem poetarum secum ducere solebat, qui patroni sui laudes canebant. Inter quos nobilissimus fuit Tibullus. Amicus etiam Horatio[14] fuit et ingenium adulescentis Ovidii[15] primus agnovit atque incitamentis stimulavit.

Nullum exstat opus Messallae : constat enim libellum de Progenie Augusti, qui sub eius nomine Renascentibus Temporibus typis impressum vulgo ferebatur, apocryphum medio aevo compositum esse.

De posteritate plus quam dubia.[recensere | fontem recensere]

Genti Hunyadorum, quae regnum Hungariae quinto decimo saeculo obtinuit, et in primis regi Matthiae Corvino, persuasum erat Marcum Valerium Messallam unum e longinquis maioribus suis fuisse. Nam corvum et in armis et in nummis praeferebat. Matthias Corvinus quidem sine herede anno 1490 mortuus est, sed adfinitate coniunctae familiae in Polonia fabulam de Valeriana origine sibi assumpserunt : hoc est cur hodieque videamus Triumphum Messallae in fronte palatii Krasinski Varsoviae sculptum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, III,34.
  2. Velleius Paterculus II,112.
  3. Corpus Tibullianum III,14 et 16 (vel IV,8 et 10).
  4. Dio Cassius, Historia Romana 49.16
  5. Acta triumphorum ubi proconsul dicitur. CIL I, p.461.
  6. Tibullus I,7,57sqq.
  7. Tibullus II,1,33-34.
  8. Vel, si mavis, quodam modo redivivam fecit : nam et antea fuerant nonnumquam praefecti urbi, consulibus et praetoribus absentibus.
  9. Frontinus, De Aquis 99.
  10. Epigrammata X,2(9). Ibid. etiam VIII,3(5).
  11. Inst. or. X,1,113.
  12. Inst. or. I,7,35.
  13. Graece ? De carminibus bucolivicis et eroticis vide Catalepton, Epigramma IX, 14-38.
  14. Carmina III,21. Sermones I,10,85.
  15. Ex Ponto II,3,70-80.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Sosius
Consul
31 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare divi f. III
Successores:
Imperator Caesar Augustus IV et Marcus Licinius Crassus