Nerva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sestertius cum effigie imperatoris Nervae

Marcus Cocceius Nerva (8 Novembris 3027 Ianuarii 98), fuit imperator Romanus ab 96 usque mortem suam. Nerva natus est 8 Novembris 30 Narniae, in municipio Etrusco, in septentrionali Roma. Pater eius Marcus Cocceius Nerva, iuris consultus et consul suffectus circa annum 40, mater Sergia Plautilla erat. Fuit imperator ultimus Italicus et familia et natu. Fuit quaestor et praetor designatus (anno 65), accepit ornamenta triumphalia et statuam triumphalem, tum anno 66 praetor erat, salius Palatinus, Augur et sodalis Augustalis, consul cum Vespasiano anno 71 atque cum Domitiano anno 90 fuit. Anno 93 Tarentum relegatus est.

Domitiano caeso anno 96, Senatus Nervam imperatorem elegit. Aditus sit a coniuratoribus quod erat senex orbusque, menatio ergo non sit. Regno suo incepto, inclusos pro maiestate liberavit, praedia publicata restituit, et Senatum consuluit amplius quam praedecessores. Favor tamen pro Domitiano inter exercitum valebat. Anno 97, Nerva a Praetorianis raptus est donec eis adsensus est praestitos pro morte Domitiani adferre.

Dicitur Nervam in exsilium in Chersonesum misisse Clementem Romanum.

Deinde Nerva Traianum, dux exercitus in limite Germaniae, adoptavit. Traianus imperator factus est, cum Nerva mortuus sit, mense Ianuario anni 98.

Bust of Nerva, Narni, Italy

Fontes de vita et principatu Nervae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.
  • Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.


Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus II et Titus Caesar Vespasianus
Consul
71
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto III
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IV et Titus Caesar Vespasianus II


Antecessores:
Titus Aurelius Fulvus et Marcus Asinius Atratinus
Consul
90
cum
Imp. Caesare Domitiano Augusto XV
Successores:
Manius Acilius Glabrio et Marcus Ulpius Traianus


Antecessores:
Gaius Manlius Valens et Gaius Antistius Vetus
Consul
97
cum
Lucio Verginio Rufo III
Successores:
ipse IV et Imp. Caesar Nerva Traianus II


Antecessores:
ipse III et Lucius Verginius Rufus III
Consul
98
cum
Imp. Caesare Nerva Traiano II
Successores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus et Quintus Sosius Senecio