Antoninus Pius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninus Pius (Prado, Matritum).

Titus Aurelius Fulvius Boionius Arrius Antoninus Pius (86161) fuit imperator Romanus ab anno 138 usque ad mortem. Imperator factus adoptavit nomen Titus Aelius Hadrianus Antoninus Pius.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius fuit consulis Aurelii Fulvii, cuius familia Nemauso in Gallia defluxit et Arriae Fadillae. Antoninus Pius prope Lanuvium natus est die 19 Septembris 86. Post mortem patris, educatus est Antoninus ab Publio Arrio Antonino, avo suo et Plinii Minoris amico.

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Magistratus, quaestoris (circa annum 111, praetorisque (circa annum 117) munere functus, etiam consulatu anno 120 gesto, Antoninus ab Hadriano unus ex quattuor proconsulibus Italiae creatus est. Deinde fama sua ut proconsul Asiae annis 135-136 magnopere amplificata est. Hadrianus eum die 25 Februarii anno 138 post mortem filii sui Aelii Veri adoptavit ea condicione, ut Antoninus Marcum Annium Verum et Lucium Verum, alium filium fratri uxoris Hadriani et alium filium Aelii Veri, adoptaret.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Statua Antonini Pii ad portam praetoriam castelli Saalaburgensis. Inscriptio est: GUILELMUS II FRIDERICI III FILIUS GUILELMI MAGNI NEPOS ANNO REGNI XV IN MEMORIAM ET HONOREM PARENTUM CASTELLUM LIMITIS ROMANI SAALABURGENSE RESTITUIT. Et: IMPERATORI ROMANORUM TITO AELIO HADRIANO ANTONINO AUGUSTO PIO GUILELMUS II IMPERATOR GERMANORUM.

Pauci menses posthac, cum Hadrianus mortuus est, a populo Romano ad imperium summo studio acceptus est. Vir fuit mitis et benigni animi, peritus et eruditus, et salutem civium sincere cupivit. Fiscum privatum ad iubendum urbium provinciarumque exhausit. Clemens ad coniuratos fuit, et Christianos per imperium protexit. Dissimilis imperatoribus prioribus per omne regnum suum Romae moratus est.

Unus ex primis gestis fuit imperatoriis apotheosis Hadriani, quae Senatus primo denegavit. Templa, mausolea, et theatra aedificavit et artibus favit, dignitates magistris rhetoricae philosophiaeque conferens. Rei ad mortem ab Hadriano damnati liberavit. Propter haec gesta, dignitas Pii ei tributus est.

Regnum suum ex comparatione tranquillum erat, forsitan quod eventus extra Roma sua non interessent. Aliquot tamen perturbationes militares inter regnum suum, in Mauretania, Iudaea, et Britannia fiebant, sed nulla esse gravis habita est. Perturbatio in Britannia cum aedificatione Valli Antonini evenit.

Cum uxore sua, Faustina, duo filios et duo filias habuit. Tres ex eis ante regnum suum mortui sunt, sed Faustinam minorem Marcus Aurelius nupsit. Inter tertium annum regni sui mortua est, et Antoninus alimentarium pro orbis instituit.

Antoninus anno 161 "cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est;"[1] sic die 7 Martii mortuus est, et a Marco Aurelio successus.

Fontes de vita et principatu Antonini Pii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta "Pius" 12.8.


Antecessores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus
Consul
120
cum
Lucio Catilio Severo Iuliano Claudio Regino II
Successores:
Marcus Annius Verus II et Gnaeus Arrius Augur
Antecessores:
Kanus Iunius Niger et Gaius Pomponius Camerinus
Consul
139
cum
Gaio Bruttio Praesente Lucio Fulvio Rustico II
Successores:
ipse III et Marcus Aurelius Caesar
Antecessores:
ipse II et Gaius Bruttius Praesens Lucius Fulvius Rusticus II
Consul
140
cum
Marco Aurelio Caesare
Successores:
Titus Hoenius Severus et Marcus Peducaeus Stloga Priscinus
Antecessores:
Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus et Titus Statilius Maximus
Consul
145
cum
Marco Aurelio Caesare
Successores:
Sextus Erucius Clarus II et Gnaeus Claudius Severus Arabianus

Roman numeral 10000 CC DD.svg