Lucius Passienus Rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Passienus Rufus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Pater eius Passienus orator clarus anno 9 a.C.n. mortuus est[1]. Ipse homo novus in senatum adlectus anno 4 a.C.n. consul ordinarius creatus est, tum proconsul Africae Gaetulos vicit et ornamentis triumphalibus ornatus est. Filius eius Gaius Sallustius Crispus Passienus, consul II ordinarius anni 44 erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 388
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 1082


Antecessores:
Augustus XII et Lucius Cornelius Sulla
Consul
4 a.C.n.
cum
Gaio Calvisio Sabino
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus