Marcus Aurelius
Marcus Aurelius Antoninus Augustus (26 Aprilis 121 - 17 Martii 180) fuit philosophus Stoicus et imperator Romanus ab anno 161 usque ad mortem suam anno 180.
Index |
Vita [recensere]
Nomine Marco Annio Catilio Severo natus est et in matrimonio nomen Marcum Annium Verum accepit. Cum imperator factus est, nomen Marcus Aurelius Antoninus ei datus est.
Avunculus eius Antoninus Pius eum adoptavit et die 25 Februarii 138 successorem cum Lucio Vero eum declaravit. Antonino mortuo, Marcus regnum accessit ea lege, ut et ille et Verus imperatores communes fierent.
Successionis communis necessitas belli causa erat. Imperator enim Marcus Aurelius bellum cum gentibus diversis gessit. Germani et alii barbari limitem transgressi praecipue in Galliam irruperunt. In Asia etiam Parthi impetus suos renovaverunt. Marcus nec ipse in utraque imperii parte copiis imperare potuit, nec alio duce copias praeficere potuit, veritus ne novus dux gratus militibus sese evertere conaretur, sicut antea Caesar aut Vespasianus.
Marcus Aurelius huic difficultati respondit misso Lucio Vero qui legionibus imperaret. Verus igitur, cum satis auctoritatis haberet ad servandam fidem copiarum, sed non ad Marcum evertendum, fidelis usque ad mortem suam anno 169. obitam mansit. Huiusmodi imperium commune antiquae rei publicae, cui duo consules imperabant, nos admonet.
Frontonis Disciplinae [recensere]
Quid nunc sciatur de necessitudine Marci cum Frontone cognoscitum est, parte magna, per seriem prolixam epistularum inter se scriptarum, quarum antiquissimae post annum centesimum et undequadragesimum fortasse scriptae sunt, in quo anno Marcus, priore anno ab Hadriano adoptus discipulusque Frontonis factus, imperator factus est.[1] Num igitur hoc verum sit, pro certo non scitur.
In epistulis multis post finem disciplinarum Frontonis scriptis, Fronto Marci eloquentiam supra omnes alias virtutes laudat: "Nam quam omnes virtutes [tuas] diligam et amplectar, fateor tamen praecipuum me et proprium gaudium ex eloquentia [tua] capere."[2] Fronto quidem credidit hanc eloquentiam Marci partim natura, partim a se tributam esse. Nam in quadam epistula Marco "Crede," inquit, "autem hoc mihi, omnium, quos ego cognoverim, uberiore quam tu sis ingenio adfectum comperisse me neminem," sed in eadem epistula etiam dicit se in orationibus Marci vestigia disciplinarum suarum invenire posse[2].
In scholis primis Frontonis, Marcus in arte rhetorica instructus est; Fronto enim eloquentiam dicendi scribendique maximi momenti quidem esse credidit. Itaque Marcus suum animum ad doctrinam Frontonis vertit et per gradus modi severi eius docendi ductus est, quorum primus operibus poetarum antiquorum oratorumque studere fuit. Postea se ad studium historiae et Latine Graeceque reddendi et versuum scribendorum vertit. Deinde ad finem disciplinae, controversis studuit, in qua utrasque partes quaestionis et verae et falsae excussit. Fronto has exercitationes necessarias esse credidit ut Marcus in arte persuasionis se honestissime gereret.[3]
Postea tamen anno vicesimo quarto vitae, Marcus constituit se arti rhetoricae non iam studere velle; nam quaestionis utrasque partes non iam disputare voluit, quod artis studio rhetoricae iussum est[3]. Pro arte rhetorica, animum ad studium philosophiae Stoicae vertere constituit, de qua ad finem vitae duodecim libros, nomine Meditationes, scripsit.
Apud epistulas complures, haec sententia Marci Frontoni displicet. In quadam epistula, Fronto Marcum de periculis disciplinarum philosophiae leviter studendarum monet: “Philosophiae quoque disciplinas aiunt satius esse numquam adtigisse quam leviter et primoribus, ut dicitur, labiis delibasse”[2]. In eadem epistula eum de periculis verborum inelegantium monet. Apud hanc epistulam, Fronto quidem credidit inscitiam hominum, qui in arte dicendi scribendique non satis docti sunt, facilius deprendi acerbiusque iudicari quam inscitiam hominum, qui in ceteris artibus non satis docti sunt; propter quod, apud Frontonem, aliquis, qui in dicendo scribendoque inelegans est, a certis iudicabitur "verborum ignaru[s] esse, eaque male probare et temere existimare et inscie contrectare, neque modum neque pondus verbi internosse."[2]
Cum a ceteris hoc modo iudicetur, in persuasione ceterorum potens minor sit quam aliquis qui in verbis exstruendis peritior est; atque propter quod Marco eloquentia praecipue necessaria est. Quisnam enim in senatu inter homines doctos sententiam suam facile arguere possit nisi etiam in cottidianis rebus inter homines vulgares ita facere potest? Ut igitur Marcus imperator optimus sit, apud Frontonem, in quoque dicendo scribendoque eloquens esse debet.
Cum Marcus arti rhetoricae studere non continuaret, ut Fronto monuerat, Fronto tamen in multis locis eum ob eloquentiam laudat. Ipse etiam in quadam epistulam Marcum valde vitam eloquentem egisse concedit, cum philosophiae studere constituisset.
Matrimonium [recensere]
Anno 145 Aurelius in matrimonium Faustinam minorem duxit, quae tredecim liberos ei peperit, quorum Commodus et Lucilla, uxor Lucii futura, clarissimi erant.
Mors [recensere]
Marcus Aurelius die 17 Martii 180[4] aut Vindobonae aut Sirmii[5] mortuus est in expeditione contra Marcomannos. Cineres Romam redditi in Mausoleo Hadriani positi sunt. Anno 177, successionem filii sui Commodi parare potuerat, sed Commodus imperator malus fuisse habetur; quo regnante, occasus imperii coepisse dicitur. Propter haec, Aurelius ultimus ex quinque imperatoribus qui dicuntur "boni" habetur.
Opera [recensere]
Marcus Aurelius, qui a puero tanto veri amore flagravit, ut ab imperatore Hadriano Verissimus appellaretur, nomen philosophi Stoici habet. Septendecim enim annos natus quaestor et duobus annis post consul factus, quamquam propter officia sua litteris, arti dicendi, philosophiae tantam operam dare non potuit, tamen philosophia nihil maius esse iudicavit neque inter sectas eius ullam Stoicis graviorem. Princeps autem, cum populum Romanum gubernaret et procul a Roma saepe bella gereret, ex libris magnorum philosophorum excerpta quaedam collegit, quorum libri duodecim, qui Ad se ipsum vel Meditationes inscribuntur, lingua Graeca conscripti extant (qui quidem Graece Σκέψεις inscripti sunt). Meditationum libro primo de propinquis atque magistris narravit, quorum exempla sequeretur, in ceteris autem, quid sentiret et iudicaret ipse, nisi eis, quae collegit, excerptis non exposuit.
Iudicia de eo facta [recensere]
Posteri autem de imperatore illo (quo quis sapientiam umquam magis amavit?) nullo modo consentiunt. Sunt enim, qui eum principem summis virtutibus praeditum fuisse existiment, ut etiam nobilissimus hominum appellatus sit, alii autem virium parum in eo fuisse admonent, omnes denique reprehendunt, quod Commodum filium suum imperii haeredem fecerit, cuius tamen maxima vitia non ignoraret.
Opera [recensere]
- Meditationes (Graece; versio Latina anno 1702 ab I.M. Schulz scripta)
- Frontonis, Marci Aurelii, aliorum epistulae (Latine)
Fontes de vita et principatu Marci Aurelii [recensere]
- Aurelius Victor, De Caesaribus 16
- Cassius Dio, Historia Romana libri 71-72 (pars huius operis deperdita quidem sed a monacho Byzantino Xiphilino abbreviata)
- Epitome de Caesaribus 16
- Eusebius, Historia ecclesiastica libri 4-5
- Eutropius, Breviarium 8.9-14
- Herodianus, Ab excessu Divi Marci 1.1-3
- Historia Augusta, "Vita Marci Antonini philosophi" Iulio Capitolino tributa
Notae [recensere]
- ↑ Henderson, Jeffrey. Introduction. Correspondence. By Fronto. Ed. Henderson. Cambridge: Harvard University Press, 1919. xx-xxi.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 Fronto. Correspondence. 2 vols. Ed. Jeffrey Henderson. Cambridge: Harvard UP, 1919.
- ↑ 3.0 3.1 Henderson, Jeffrey. Foreword. Fronto, the Orator and the Man. Correspondence. By Fronto. Ed. Henderson. Cambridge: Harvard UP, 1919. xxxiv-xxxv.
- ↑ "Die sexto decimo kalendarum Aprilium": Tertullianus, Apologeticus 25.5; "τῇ ἑπτακαιδεκάτῃ τοῦ Μαρτίου": Cassius Dio, Historia Romana 72.33.
- ↑ "Vendobonae": Aurelius Victor, De Caesaribus 16.14. "Apud Bendobonam": Epitome de Caesaribus 16.12. "Apud Sirmium": Tertullianus, Apologeticus 25.5. "Ἐν Παίοσι" (apud Paeones [sic]): Herodianus, Ab excessu Divi Marci 1.3.1.
Bibliographia [recensere]
- A. R. Birley, Marcus Aurelius: a biography. 2a ed. Londinii: Batsford, 1987. ISBN 0-7134-5428-8 (Anglice)
- A. S. L. Farquharson, ed., The Meditations of the Emperor Marcus Antoninus. 2 voll. Oxonii 1944 (Graece, Anglice)
- Jörg Fündling, Marc Aurel. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, 2008 (Theodisce)
- J. F. Gilliam, "The Plague under Marcus Aurelius" in American Journal of Philology vol. 82 (1961) pp. 225-251.
- Pierre Grimal, Marc Aurèle. Lutetiae 1991 (Francogallice)
- Richard Klein, ed., Marc Aurel. Darmstadt, 1979. ISBN 3-534-07802-0 (Theodisce)
- Cornelius Motschmann, Die Religionspolitik Marc Aurels. Stuttgart: Franz Steiner, 2002 (Hermes-Einzelschriften, 88). ISBN 3-515-08166-6 (Theodisce)
- Klaus Rosen, Marc Aurel. Reinbek: Rowohlt, 2004. 3a ed. ISBN 3-499-50539-8 (Theodisce)
| Antecessores: Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus et Titus Statilius Maximus |
Consul 145 cum Imp. Caesare Tito Aelio Hadriano Antonino Augusto Pio IV |
Successores: Sextus Erucius Clarus II et Gnaeus Claudius Severus Arabianus |
| Antecessores: Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus |
Consul 161 cum Lucio Aelio Aurelio Commodo II |
Successores: Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus |