Eutropius (rerum gestarum scriptor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperium Romanum tempore Eutropi

Vide etiam paginam discretivam: Eutropius (pagina discretiva)

Flavius Eutropius, qui floruit altera parte saeculi IV, erat rerum gestarum scriptor ac Magister Memoriae Flavi Claudi Iuliani imperatoris.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eutropius anno 371/372 proconsul Asiae, anno 380/381 praefectus praetorio per Illyricum et anno 387 consul fuit una cum Valentiniano II imperatore[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Flavius Eutropius scripsit Breviarium historiae Romanae ab Urbe condita in decem libris, imperatori Valentiniano II dedicatis. Primus liber historiam a Romulo usque ad Furium Camillum narrat; ultimus ad annum urbis conditae 1118 (hoc est ad annum 364 p.C.n.) venit. Tunc finem facit scriptor, hoc dicens:

Quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reservamus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. W. Bird, ed., Eutropius: Breviarium (versio cum commentario). Liverpolii, 1993. (Anglice)
  • Tracy D. Keefer, Eutropius the Presbyter, Cerasia, and literary culture in Late Antiquity. Dissertatio e Universitate Carolinense Meridionale, 2004.
  • Daniella Motta, "Sull'uso del passato nei breviari tardoantichi e nella Historia Augusta." Storiografia ellenistica e tardoantica 2010, p. 179-208.
  • Isobel Moreno Ferrero, "La « breuitas » en los « Breviarios » históricos latinos : idiosincrasia, multifuncionalidad y práctica de un recurso literario." Homenaje a M. D. Verdejo (2010), p. 235-285.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 322


Antecessores:
Flavius Honorius et Flavius Euodius
Consul
387
cum
Imp. Caesare Flavio Valentiniano Augusto III
Successores:
Imp. Caesar Flavius Magnus Maximus Augustus II ; Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus II et Maternus Cynegius


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!