Gaius Octavius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus

Caput effigiei quae Gai Octavii simulacrum fuisse censetur (c. 60 a.C.n.: Glyptotheca Monacensis)

Gaius Octavius, praetor anno circiter 70 a.C.n., Macedoniae praefectus pro praetore meruit. In matrimonium primum duxit Anchariam, e qua genuit filiam Octaviam, quae Sexti Appulei uxor filium Marcum peperit. Ancharia mortua Octavius Atiam duxit, filiam M. Atii Balbi et Iuliae (sororis C. Caesaris); ex ea genuit et filiam Octaviam et filium Augustum imperatorem futurum. Octavius anno 59 a.C.n. Romam rediens, consulatus candidaturus, Nolae subito mortuus est.