Gaius Sosius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Sosius (natus saeculo 1 a.C.n., mortuus post annum 17 a.C.n.) senator Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eiusdem nominis anno 49 a.C.n. praetor erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius Sosius, qui sectator Marci Antonii fuit, anno 39 a.C.n. eius quaestor in Macedonia et brevi tempore post consul designatus erat. Anno 38 a.C.n. proconsul Syriae nominatus est. Ibi Iudaeam expugnavit et Herodem regem Iudaeae in urbem reduxit[1]. Itaque militibus imperator salutatus est. Itaque 3 Septembris 34 Romae triumphavit. Ibi et templum Apollinis reficere et statuis ex praeda belli ornari iussit. Anno 32 primo e familia consulatum iniit. Una cum altero consule Gnaeo Domitio Ahenobarbo in senatu contra Octavianum triumvirum oravit. Paulo post autem cum eo et CCC aliis senatoribus e Roma fugit et Ephesum ad Marcum Antonium pervenit[2]. Anno 31 inter Actiacam pugnam cornui laevo navium Antonii imperavit et clade accepta captus est. Precibus Lucii Arruntii, qui cornu dextrum Octaviani duxerat, ei venia data est[3]. Gaius Sosius XVV sacris faciundis fuit et anno 17 a.C.n. Ludis Saecularibus interfuit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIV, 447; Bellum Iudaicum I 327; Cassius Dio, IL 22
  2. Cassius Dio, L 2
  3. Velleius Paterculus II 86,2
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 745-746


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus II et Lucius Volcacius Tullus
Consul
32 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Imperator Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus