Cossus Cornelius Lentulus
E Vicipaedia
Cossus Cornelius Lentulus Gaetulicus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 36) senator Romanus temporibus Augusti et Tiberii imperatorum fuit. Pater eius Gnaeus Cornelius Lentulus consul ordinarius anni 18 a.C.n. erat. Anno 1 a.C.n. consul ordinarius creatus est, annis 6-8 proconsul Africae Gaetulos vicit et ideo Gaetulici cognomine ornatus est. Fuit XVvir sacris faciundis. Preaterea amicus Tiberii annis 33-36 praefectus urbi Romae erat[1]. Filii eius Cossus Cornelius Lentulus consul anni 25 et Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus consul anni 26 creati sunt.
Notae [recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 194
| Antecessores: Augustus XIII et Marcus Plautius Silvanus |
Consul 1 a.C.n. cum Lucio Calpurnio Pisone |
Successores: Gaius Iulius Caesar et Lucius Aemilius Paullus |