Titus Livius

E Vicipaedia
(Redirectum de Livius)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ab Urbe condita: pagina prima libri manu scripti Monacensis

Titus Livius Patavinus (fortasse anno 59 a.C.n. [aut anno 64 a.C.n.] Patavi natus; circiter annum 17 p.C.n. ibidem mortuus) est rerum gestarum scriptor tempore Augusti.

Index

De vita [recensere]

De vita Titi Livii nihil fere notum est. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine Padua nota est, bene educatus esse videtur. Circiter annum 31 a.C.n. (post finem belli civilis) Romam venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam Augustus ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Itaque Augustus Livium Claudio, qui postea imperator futurus erat, magistrum fecit. Livius ipse autem neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occĭdit.

De operibus [recensere]

Titi Livii maximum et, quod scimus, solum opus illi Ab urbe condita libri CXLII sunt. Continent res gestas populi Romani inde ab urbe anno 753 a.C.n. condita usque ad Drusum maiorem anno 9 a.C.n. mortuum. CXLII librorum primi decem libri (quibus Livius res ab urbe condita ad annum 293 a.C.n. gestas exposuit) et libri XXI–XLV tantum exstant (quibus ab anno 218 a.C.n. ad annum 167 a.C.n. quae gesta essent, exposuit). Quas quidem res Livius libris illis deperditis evolverit, nisi periochis (i.e., argumentis) quibusdam et excerptis fragmentisque non traditur. Verisimile videtur Livium 40 annos opus magnum perficientem aliam partem post aliam scripsisse et edidisse. Opus in partes, quae ex quinque aut decem libris constant, divisum est. Videte exempli gratia partitionem primorum 45 librorum:

  • I–XV: prima pars historiae Romanae usque ad primordia belli Punici primi (anno 265 a.C.n.); libri I–V res gestas usque ad finem impetus Gallorum exponunt.
  • XVI–XXX: aetas Belli Punici primi et secundi (ab anno 264 ad annum 167 a.C.n.); libri XXI–XXX Bellum Punicum secundum describunt.
  • XXXI–XLV: aetas bellorum in oriente gestorum; libri in ter quinos libros divisi sunt

Verisimile videtur partes amissas ad aetates hominum praeclarorum spectantes divisas esse. Sed utrum Livius opus volens libro 142 finiverit an usque ad librum 150 (i.e., usque ad mortem Augusti) ducere voluerit, incertum manebit.

De genere scribendi [recensere]

Livius res gestas annalium modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo oratione obliqua saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit.

Bibliographia [recensere]

Nexus externi [recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Titus Livius apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Titus Livius spectant.