Flavius Valerius Severus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Follis des Flavius Valerius Severus ut Caesar

Flavius Valerius Severus (rarus etiam Severus II natus die ignoto - obiit die 16 Septembris 307 apud Tres Tabernas) fuit vir militaris ac imperator Romanus accurate a mense Maio 305 usque ad mortem unus Tetrarcharum

Vita[recensere | fontem recensere]

Mense Maio 305, post quam Diocletianus et Maximianus abdicaverant, Galerius Severum Caesarem Augusti Constantii I proclamavit et eo administrationem Africae, Italiae et Illyrici mandavit. Cum 25 Iulii 306 Constantius I repente obiit, Severus Augustus factus est, sed filium Constantii Chlori Constantinum I, quem milites Constantii etiam Augustum proclamaverant, Caesarem facere debuit. Mense Octobri Maxentius cum auxilio patri Maximiani Italiam occupavit et se ipsum Augustum fecit. Severus contra Maxentium profectus est, sed milites eius, qui antea cum Maximiano pugnaverant, a Severo, qui in Ravennam confugere debuit, defecerunt ad Maxentium. Postea Maximianus eum in deditionem accepit, sed secundum aliquos historicos postea Severus mortem sibi conscivit, alii dicunt invicem eum captivum et supplicio affectum fuisse.

Familia[recensere | fontem recensere]

Severus uxorem ignotam duxit, ex ea filium Severianum habuit, quem Licinius imperator anno 313 interfici iussit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavius Valerius Severus spectant.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantius Augustus VI et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VI
Consul
307
cum
Galerio Valerio Maximino Caesare
Successores:
Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII