Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mare Curalinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Maris Curalini (Anglice signata).

Mare Curalinum,[1] sive Mare Coralinum,[2] sive Mare Curalii,[3] est mare marginale boreorientali Australiae litori obiectum. Finitur ad occidentem ab orientali Terrae Reginae litore, ergo Magnam Curalii Obicem complectens, ad orientem a Vanuatu et Nova Caledonia, et ad boreorientem ab australi Insularum Salomonis extremitate.

Tabula Insularum Maris Curalini (Anglice signata).

Ad boreoccidentem, Mare Curalinum ad australem Novae Guineae orientalis partem attingit, ergo Sinum Papuanum complectens. Ad australem, se Mari Tasmaniano, ad septentriones Mari Salomonis, ad orientem Oceano Pacifico immiscet. Ad occidentem, a continentali Terrae Reginae litore finitur, et ad boreoccidentem se cum Mari Arafurensi per Fretum Torresianum coniungit.

Mari est clima calidum et constans, pluviis et cyclomatibus tropicis frequentibus praeditum. Multas continet insulas humiles et scopulos curalii, cum Magna Curalii Obice, maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab UNESCO anno 1981 Situm Hereditatis Mundi pronuntiatum est. Omnia proposita explorationis petrolei apud Magnam Curalii Obicem anno 1975 terminata sunt, et piscatus in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae aves et vita aquatica, et ergo sunt locus periegesis populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.

Curalia in Scopulo Flynn Reef prope Cairns.
Acanthaster planci in Mari Curalino.
Spirobranchus giganteus apud Poritem, genus curalii. Admiralty,? Scopulus Osprey.
Laticauda colubrina in Mari Curalino fluitat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Mare Curallinum. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Vel Mare Corallinum. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Curalinum spectant.