Mare Suluense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Telluris Aspectabilis, a NASA facta, undas intus in Mari Suluensi generatas monstrat.

Mare Suluense[1] est corpus aquae in meridio-occidentali Philippinarum regione situm, Mari Sinae Meridianae ad boreoccidentem a Palavania et Mari Sulavesiensi ad meridio-orientem ab Archipelago Suluensi separatum. Borneum ad meridio-occidentem et Visayas? ad boreorientem patent.

Mare Suluense nonnullas continet insulas, quarum Insulae Cuyo? et Cagayan Sulu? sunt partes Provinciae Palavaniae, atque Mapun Insulaeque Testudinum sunt partes Provinciae Tawi-Tawi?. Mare Suluense etiam est locus Scopuli Tubbataha Vivarii Marini Nationalis, unius ex Sitibus Hereditatis Mundi.[2]

In cultura populari[recensere | fontem recensere]

Persona Hikaru Sulu in Star Trek pellicula et programmate televisifico ex Mari Suluensi appellatur. Ait Georgius Takei, actor huius personae, "Eugenius Roddenberry id secutus est ut Sulu omnem Asiam repraesentaret, ex Mari Suluensi, non ex quadam civitate appellatus."[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hab[itat] Mare Suluense. . . . [Inhabits] Sooloo Sea," Edward Belcher, The zoology of the voyage of H.M.S. Samarang during the years 1843–1846, pp. 30-31 (de Cryptopodia dorsali Parthenopidarum).
  2. C. Michael Hogan, "Sulu Sea," in Encyclopedia of Earth, edd. P. Saundry et C. J. Cleveland (Vasingtoniae: 2011).
  3. "[Gene] Roddenberry's vision for Sulu was to represent all of Asia, being named for the Sulu Sea instead of using a specific country-specific name." Anthony Pascale, "George Takei On Star Trek VI: Captain Sulu To The Rescue + John Cho, Shatner Feud + more," apud trekmovie.com.

Coordinata: 8°N 120°E / 8°N 120°E / 8; 120