Oceanus Mundi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula animata oceanicas orbis terrarum aquas exhibet. Oceanus Mundi, continuum aquae corpus quod Terram circumplectitur, in nonnullas regiones principales dividitur, cum libera commutatione inter eas. Quinque divisiones oceanicae usitate numerantur: Pacificus, Atlanticus, Indicus, Arcticus, et Australis; quorum Arcticus et Australis aliquando in alios immiscentur.

Oceanus Mundi, oceanus mundi, vel fortasse oceanus globalis, est continuum aquarum oceanicarum Terrae systema, quod plurimum hydrosphaerae constituit, paene 71 centesimas superficiei Terrae contegens, volumine 1.332 billionum chiliometrorum cubicorum.[1]

Unitas et continuitas Oceani Mundi, cum libera commutatione inter suas partes, oceanographiae multum valet.[2] Dividitur in nonnullas principales regiones oceanicas, a continentibus et variis proprietatibus oceanographicis finitas: hae divisiones sunt Oceanus Atlanticus, Oceanus Arcticus (raro mare Oceani Atlantici habitus), Oceanus Indicus, Oceanus Pacificus, et Oceanus Australis (saepe tantum australes Atlantici, Indici, et Pacifici oceanorum partes habitus). Aquae oceanicae vicissim a multis minoribus maribus, sinibus, at aliis conformationibus terrestribus intercluduntur.

Oceanus Mundi in variis formis multa aeva persistit, sed notio singuli aquae corporis ex antiquitate classica (nomine Oceanus) descendit. Hodierna Oceani Mundi notio a Yuly Shokalsky? Russico oceanographo saeculum vicensimo ineunte facta est ad describendum quod videtur solus oceanus continuus, qui plurimum Terrae contegit et circumplectitur.

Oceanus Mundi, quamquam continuus, animo concipi potest in Oceano Australi positum esse. Oceani Atlantici, Indici, Pacificique igitur videri possunt ut sinus vel lobi qui ad septentriones ab Oceano Australi patent. Porro ad septentriones, Atlanticus in Arcticum patescit, qui invicem ad Pacificum a Freto Beringensi adligatur:

  • Oceanus Pacificus, maximus oceanorum, etiam ad septentriones ab Oceano Australi in Oceanum Arcticum extenditur, et hiatum inter Australiam, Asiam, Americas, et Oceaniam iungit. Atlanticum ad meridiem Americae Australis ad Hornanum Caput attingit.

Propinqua Oceani Mundi forma ad plurimas res ut constans tractari potest, quamquam re vera inconstans est: fluitatio continentalis? eius conformationem continenter mutat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De magnitudine oceani apud situm oceanpowermagazine.net.
  2. Athelstan F. Spilhaus (1942), "Maps of the whole world ocean," Geographical Review (American Geographical Society) 32(3): 431-435.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Infoplease.com. 2005. Pearson Education.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!