Conradus Martens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Portrait of Conrad Martens (187-?), photographema sepia tinctum.

Conradus Martens (1801 - 21 Augusti 1878) fuit pictor scaenarum terrestrium? in Anglia natus qui in Australia ab anno 1835 laboravit.

Vita et opus[recensere | fontem recensere]

Pater Conradi fuit mercator qui primum Londinium venit consul Austriacus. Conradus "Crutched Friars" in domo prope Collem Turris natus est. Picturae scaenarum terrestrium, sicut Ioannes Gulielmus et Henricus fratres, sub Copley Fielding aquarellatore praestante studuit.

Anno 1832 in navi Hyacinth artifex topographicus vectus est. Montevideo in urbe anno 1833 exeunte, in Robertum FitzRoy incidit, capitaneum navis HMS Beagle, qui eum conduxit pictorem ut in loco aegrotantis Augusti Earle artificis navis, substitueret. Martens se cum navigatione secunda HMS Beagle sic coniunxit, atque amicus Caroli Darwin, qui in expeditione intererat naturalista nobilis comesque capitanei, mox factus est.

Ad australem versus ad Patagoniam navigabant, Portum Desiderii die 23 Decembris 1833 capientes, ubi Martens rheam glandibus petivit, quam amici epulabantur antequam Darwin, avem observans esse raram speciem minorem cuius mentionem gauchos fecerant, reliquias conservavit. Martens secundo anni 1834 dimidio ex Beagle Portu Vallis Paradisi discessit, atque Sydneium via Tahitiis deinde navigavit, anno 1835 adveniens.

Indigenae navem Beagle per metiendam Terram Ignium salutant, antequam expeditio in Oceanum Pacificum navigat. Aquarella a Conrado Martens picta, qui artifex navis anno 1833 factus est.

Martens a decennio 187 exeunte anginam pectoris patiebatur, et ictu cordis die 21 Augusti 1878 mortem obiit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Martens spectant.