Insulae Marchionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Insularum Marchionis.

Insulae Marchionis[1] (Francice Îles Marquises; Marchionice Te Henua (K)enana (Lingua Insularum Marchionis Septentrionalium) et Te Fenua `Enata (Lingua Insularum Marchionis Australis), ambobus 'Terra Hominum' significantibus), vel Archipelagus Marchionis (Francice Archipel des Marquises), vel vulgo Marchiones (Francice Marquises), sunt grex insularum volcanicarum Polynesiae Francicae, collectivitas transmarina Francica in Oceano Pacifico australi situs, ad 9° 00S et 139° 30W perscriptus. Locus altissimus est cacumen Montis Oave in insula Ua Pou, ad 1230 metra (4035 pedes) supra aequor maris.[2]

Insulae Marchionis sunt una ex quinque partibus administrativis Polynesiae Francicae. Caput partis administrativae est oppidum Taiohae in insula Nuku Hiva situm. Numerus civium insularum censu Augusti 2007 fuit 8632.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi homines Insularum Marchionis fuerunt Polynesii, qui, secundum indicia archaeologica, ante saeculum quartum advenerunt. Indicia ethnologica et linguistica subiciunt eos ex regione Insulis Samoanis et Tonga venerunt.

Nominatae sunt insulae ab Alvaro de Mendaña de Neira exploratore Hispanico, qui eas die 21 Iulii 1595 attigit. Eae ex patrono García Hurtado de Mendoza, quinto Marchione Cañete? (Hispanice Marqués de Cañete), tum Vicerege Peruviano, appellatae sunt. Mendaña primum Fatu Hiva, deinde Tahuata visitavit, antequam ad Insulas Salomonis navigavit.

Iosephus Ingraham, mercator pellis maritimae Civitatum Foederatarum, brig? Hope ducens, insulas septentrionales anno 1791 primum visitavit, quas Washington Islands appellavit.[4] Anno 1813, Commodore? David Porter insulam Nuku Hiva pro Civitatibus Foederatis postulavit, sed Congressus Civitatum Foederatarum postulationem nunquam sanxit, et anno 1842, Francia omne archipelago potita est, coloniam (anno 1859 relicturam) Nuku Hiva in insula constituens. Dicio Francica anno 1870 iterum constituta, et deinde in territorio Polynesiae Francicae summersa est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insulae Marchionis sunt unus ex remotissimis orbis terrarum archipelagis, circa 1371 chiliometra ad boreorientalem Insulae Tahiti et circa 4800 chiliometra ab occidentali Mexici litore, proxima massa terrestre continente, iacentes.

Insulae archipelagi[recensere | fontem recensere]

Insulae Septentrionales[recensere | fontem recensere]

Insulae Australes[recensere | fontem recensere]

Montes marini[recensere | fontem recensere]

Sunt nonnulli montes marini, plerumque in regione Marchionum Septentrionalium, inter quos:

Geologia[recensere | fontem recensere]

Insulae Marchionis plerumque ex montibus igniferis natae sunt.

Communia Insularum Marchionis.

Demographica[recensere | fontem recensere]

Homines Marchionis saltationem exsequuntur.

Numerus civium in censu Augusti 2007 fuit 8632,[3] 80 minus quam in censu Novembris 2002, et multo minus quam aestimationes saeculo sexto decimo factae, quae coniecerunt numerum civium plus quam 100 000 fuisse.

Numeri civium historici[recensere | fontem recensere]

1971 1977 1983 1988 1996 2002 2007
5593 5419 6548 7358 8064 8712 8632
Numeri ex censibus superioribus.[3][5][6]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Princeps femina Insularum Marchionis.

Insulae Marchionis olim erant sedes civilizationis Polynesiae orientalis.

Biologia[recensere | fontem recensere]

Oecosystema in nonnullis regionis insulis a feris animalibus rusticis? devastatum est; qua re, ut reliquiae conservarentur, Reservationes Naturae Insularum Marchionis? anno 1992 constitutae sunt.

In cultura Occidentali[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Hakahau.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Insulae Marchionis—Georgius Forster, Florulae Insularum Australium Prodromus (Gottingae: Typis Joann. Christian. Dietrich, 1786), passim; insulae Marchionis—C. H. Persoon, ed., Synopsis Plantarum, seu Enchiridium Botanicum, complectens Enumerationem Systematicam Specierum Hucusque Cognitarum (Parisiis Lutetiorum: apud Carol. Frid. Cramerum; et Tubingae: apud J. G. Cottam, 1805), p. 14.
  2. Situs publicus communium Insularum Marchionis, apud www.polynesie-franciase.pref.gouv,.fr.
  3. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named census
  4. "Papers of Joseph Ingraham, 1790-1792: Journal of the Voyage of the Brigantine "Hope" from Boston to the North-West Coast of America". 1790-1800 
  5. 2002 census
  6. 1971, 1977, 1983, 1988, and 1996 censuses
  7. Sharebook.co.kr
  8. Gutenberg.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulas Marchionis spectant.