Iacobus Cook
Iacobus Cook Praefectus (1728–1779), fuit explorator, navigator, et cartographus Britannicus, socius Regalis Societatis, qui gradum praefecti navalis in Regia Classi ad extremum adsecutus est. Cook tabulas Terrae Novae descripsit antequam tres navigationes ad Oceanum Pacificum fecit, dum primum contactum Europaeum orientalis Australiae litoris et Insularum Havaianarum et primam Novae Zelandiae circumnavigationem certam fecit,[1] et multas alias insulas Pacificas cepit. Orbem terrarum bis circumnavigavit.
Cook iuvenis[2] se classi mercatoriae Britannicae coniunxit, et Regiae Classi anno 1755. Bellavit in Bello Annorum Septem, et deinde, per obsidionem Quebeci, mensuram egit, descripsitque aditús Fluminis Sancti Laurentii tabulas quae Iacobo Wolfe Generali facultatem fecit ut famosam oppugnationem furtivam in Planitie Abrahami faceret.
Index |
[recensere] Vita
Natus est die 27 Octobris (modo antiquo) 1728.
Obiit die 14 Februarii 1779.
[recensere] Pinacotheca
[recensere] Notae
- ↑ James Cook apud Encyclopædia Britannica (1911).
- ↑ per Collingridge (2002)
[recensere] Nexus externi
- Nomisma in memoriam Iacobi Cook signatum
- Transitus Veneris & Mercurii in Eorum Exitu e Disco Solis, 4to Mensis Junii & 10mo Novembris, 1769, Observatus. (non potest nisi nomine subnotato legi)
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobus Cook spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |