Roman numeral 10000 CC DD.svg

Fretum Drakeanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Freti Drakeani finitima locorum locos A, B, C, D, E, F, secundum Foedus Pacis et Amicitia anni 1984 inter Tsiliam et Argentinam (Anglice signata).
Imago obliqua altitudinis, cum salinitate et temperatura aquae superficialis (Anglice signata).

Fretum Drakeanum,[1] vel Mare Hocesianum,[2] vel fortasse Fretum Draconis sive Transitus Draconis,[3] est corpus aquae inter apicem australem Americae Australis prope Hornanum Caput, Tsiliam, et Insulas Aemodas Australes Antarcticae. Id meridio-occidentalem Oceani Atlantici partem (Mare Scotianum) cum meridio-orientalem Oceani Pacifici partem conectit, et in Oceanum Australem extenditur. Fretum suum nomen ex Francisco Dracone Equite, pirata saeculi sexti decimi, deducit; cuius sola navis reliqua, Freto Magellanico transito, procul ad australem Septembre 1578 vento adacta est. Hic casus apertam inter oceanos Atlanticum et Pacificum coniunctionem subiecit.

Anno autem 1525, nautae Francisci de Hoces navigatoris Hispanici, ad australem ab aditu Freti Magellanici vento adacti, crediderant eos finem terrae vidisse et hic casus ut videtur hoc transitum subiecerat.[4] Qua pro causa, nonnulli historici Hispanici, Americani Latini, alii fontesque fretum appellant Mar de Hoces.

Primus transitus Europaeus per fretum notus fuit navigatio anno 1616 Eendracht, navis Nederlandicae, praefecto Gulielmo Schouten navigatore Nederlandico duce, qui eodem tempore Hornanum Caput nominavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Drake Passage Fretum Drakeānum 2n" (Latinorum Novorum Vocabulorum Index: Geographical Vocabulary | compiled by Leo Latinus, apud latinorumvocabulorumnovorumindex.blogspot.com).
  2. Ex Hispanice Mar de Hoces, ex Francisco de Hoces.
  3. Ex nomine Francisco Dracone in Theodori De Bry, COLLECTION PEREGRINATIONUM IN INDIAM ORIENTALEM ET INDIAM OCCIDENTALEM, XXV PARTIBUS, COMPREHENSAE A THEODORE, JOAN. THEODORO DE BRY, ET A MATHEO MERIAN PUBLICATAE. SER. 1. HISTORIA AMERICAE SIVE NOVI ORBIS. CONTINENS IN XIII DISTINCTIS PARTIBUS (Francofurti ad Moenum: M. Merian, 1590).
  4. Javier Oyarzun, Expediciones españolas al Estrecho de Magallanes y Tierra de Fuego (Matriti: Ediciones Cultura Hispánica, 1976), ISBN 84-7232-130-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Drake Passage spectant.