Curalium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curalium
Dendrogyra cylindricus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Cnidaria
Classis: Anthozoa
Ehrenberg, 1831
Subclasses et ordines

Alcyonaria
   Alcyonacea
   Helioporacea
Zoantharia
   Antipatharia
   Corallimorpharia
   Scleractinia
   Zoanthidea[1][2]  Pro singulis, vide Anthozoa

Curalium (Graece κουράλιον), aliquando curallium aut coralium vel corallium, est quaelibet ex multis animalibus marinis classis Anthozoorum phyli Cnidariorum, quae plerumque in confertis coloniis multorum eorundem polyporum habitant. Inter gregem sunt aedificatores scopulorum magni momenti qui in oceanis tropicis habitant et carbonatum calcii ad formandum sceletus durum excernunt.

Breve curalium in Papua Nova Guinea crescit.

Caput curalii est colonia sescentorum genetice eorundem polyporum. Quisque polypus est animal spina carens, plerumque pauca millimetra in diametrum et pauca centimetra in longitudinem. Tentacula aperturam oralem in medio corpore sitam cingunt. Exosceletus prope fundamentum excernitur. Colonia per multas procreationes magnum sceletus sic creat, quod speciei est facere. Capita singula procreatione asexuali polyporum crescunt; sexualiter autem curalia ovis genitis etiam procreant: polypi eiusdem speciei gametas per unam aut nonnullas noctes circa plenilunium semel liberant.

Quamquam curalia parvos pisces et plancton cellulis pungendi in tentaculis capere possunt, plurima curalia plurimum eorum energiae et nutrimentorum ex unicellularibus obtinent algis photosyntheticis, zooxanthellis appellatis, quae intra carnem curalii habitant. Talia curalia solem requirunt et in aqua clara, humili, usitate minus quam 60 metra alta, crescunt. Curalia aedificationem physicarum scopulorum curalii structurarum adiuvare possunt qui in aquis tropicis et subtropicis fiunt, inter quas Magna Curalii Obex ante litus Terrae Reginae, Australiae. Alia curalia se cum algis non consociant, qua re in multo altiore aqua habitare possunt; exempli gratia, Lophelia, genus aquae frigidae, usque ad 3000 metrorum superest.[3] Exempla in Tumulis Darwinianis ad boreoccidentalem Caput Wrath Scotiae sitis habitant. Curalia etiam inventa sunt ante litora Civitatum Foederatarum, in Civitate Vasingtonia et Insulis Aleutiis in Alasca.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide imagines additas apud commons:category:Curalium et commons:category:Scopuli curalii.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Daly
  2. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named McFadden
  3. Squires, D. F. (1959). "Deep sea corals collected by the Lamont Geological Observatory. 1. Atlantic corals". American Museum Novitates 1965: 1–42 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide curalium apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anthozoa spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg