Linea Andesitis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linea Andesitis Circulum Ignis Pacificum consequitur (tabula Anglice signata).

Linea Andesitis est geologica in pelvi Oceani Pacifici distinctio maximi momenti. Volcanica Mediae pelvis Pacificae saxa, ex basalte mafica composita, regionibus partim submersis continentalibus saxorum felsiciorum andesiticorum secundum eius margines separat. Linea zonas subductionis altasque fossas oceanicas circum pelvem Pacificam consequitur. Ea est superficialis liquefactionis intra supraque stratum crassum demergens expressio.

Linea Andesitis occidentales insularum ante Californiam marginem sequitur, et ad meridiem arcus Aleutiani, secundum marginem orientalem Paeninsulae Camchatkensis, Insularum Kuril, Iaponiae, Insularum Marianarum, Insularum Salomonis, et Insulae Septentrionalis Novae Zelandiae marginem transit. Dissimilitudo geologica ad boreorientem secundum occidentalem Andium montium continuorum marginem secundum litus Americae Australis ad Mexicum extendit, ad insulas Californiae obiectas rediens. Indonesia, Philippinae, Iaponia, Nova Guinea, et Nova Zelandia praeter lineam patent.

Intra occlusum Lineae Andesitis laqueum iacent plurimi alveorum altorum, summersorum montium igniferorum, et oceanicarum insularum volcanicarum quas omnino habet pelvis Pacifica. Hic, lavae basalticae ex rimis in crusta Telluris leniter effluunt ad aedificandos ingentes montes igniferos tholiformes, quorum culmina erosa arcus, catenas, greges insularum constituunt. Praeter Lineam Andesitis, volcanismus est generis dirumpentis, et Circulus Ignis Pacificus, Linaeam Andesitis consequens, est principalis orbis terrarum cingulus volcanismi dirumpentis. Circulus Ignis ex nonnullis centies montibus igniferis vivis qui super diversas subductionis zonas sedent appellatur.

Nomen Lineae Andesitis existitit prius quam geologica tectonicae laminarum comprehensio. Verbum quidem primum anno 1912 a Patricio Marshall geologo Neozelandico adhibitum est, ad describendam distinctam conformationis vulcanismique marginem quae ab orientem Novae Zelandiae ad Vitios et ad septentriones insularum Vanuatu et Insularum Salomonis extenditur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]