Archipelagus Bismarckianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Habet personas omnino cultura Archipelagi Bismarckiani; hic videtur tatanua, persona funebris in ritibus malagan gesta, ex Lavongai Novae Hiberniae anno 1876 conlecta.

Archipelagus Bismarckianus,[1] vel Archipelagus Bismarckensis,[2] vel Archipelagus Bismarckiensis,[3] vel fortasse solum Archipelagus Bismarck, est grex insularum boreorientali Novae Guineae litori in Oceano Pacifico occidentali obiectarum, pars Regionis Insularis Papuae Novae Guineae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi archipelagi indigenae abhinc annorum circa 33 000 ex Nova Guinea continentali advenerunt, aut in navibus trans Mare Bismarckianum, aut in ponte terrestre ad tempus ab elevatione crustae Telluris creato. Inter advenas recentiores, abhinc annorum fere 5000, fuerunt homines culturam Lapitensem ferentes. Primus Europaeus qui regionem attigit fuit Gulielmus Schouten, explorator Nederlandicus, qui anno 1616 advenit.[4][5] Insulae erant liberae usque ad 1884, cum a Germania in dicionem protectoratus Novae Guineae Germanicae redactae essent. Regio ex Ottone von Bismarck, Cancellario Germanico, appellatur.

Die 13 Martii 1888, mons ignifer Insulae Ritter erupiens megatsunami effecit; paene 100 centesimae montis in oceanum ceciderunt, parvum lacum crateris? relinquentes.[6]

Bello mundano primo commoto, Vires Expeditionariae Classis et Exercitus Australianorum insulas anno 1914 ceperunt, et Australia deinde mandatum Societatis Civitatum pro insulis constitutis accepit; quae in dicione Australiana manebant—solum ab occupatione Iaponiana per secundum bellum mundanum interrupta—donec Papua Nova Guinea tandem anno 1975 liberata est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Archipelagus Bismarckianus plerumque insulas volcanicas comprehendit, quorum area terrestris est 49 700 chiliometrorum quadratorum. Insulae secundum provinciam administrativam hic digeruntur:

Provinciae Papuae Novae Guineae.

Transitus aquaticus inter insulas Novae Britanniae et Novae Hiberniae Canalis Sancti Georgii appellatur, ex Canali Sancti Georgii in Insulis Britannicis inter Walliam et Hiberniam sito.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Inter res hoc suffixum ferentes sunt insectum Papilio bismarckianus (Lepidoptera) et plantae Helianthus annus 'Bismarckianus' (Asteraceae), Iris bismarckiana (Iridaceae), et Peperomia bismarckiana (Piperaceae). Haec forma nominis praeterea videtur in nomine libri Eduardi von Martens cum B. Langkavel, Donum Bismarckianum: Eine Sammlung von Südsee-Conchylien (Berolini: Ferdinand Berggold, 1871). Confer praeterea nomen Anglicum Bismarckianism, Francicum et Nederlandicum Bismarckianisme, Hispanicum et Portugallicum Bismarckianismo.
  2. Inter res hoc suffixum ferentes sunt planta Bulbophyllum bismarckense (Orchidaceae), insectum Lucilia bismarckensis (Calliphoridae), et reptile Emoia bismarckensis (Scincidae).
  3. Inter res hoc suffixum ferentes sunt planta Glomera bismarckiensis (Orchidaceae) et Dioecesis Bismarckiensis Dacotae Septentrionalis (ex urbe Bismarck, quae vicissim ex cancellario appellatur).
  4. J. P. Sigmond et L. J. Zuiderbann, Dutch Discoveries of Australia (Rigby Australiae: 1976), ISBN 0-7270-0800-5.
  5. O. H. K. Spate, The Spanish Lake (Canberrae: Australian National University, 1979, ed. 2a. 2004), ISBN 1-920942-17-3.
  6. Ward, Steven N.; Day, Simon (Septembre 2003). "Ritter Island Volcano—lateral collapse and the tsunami of 1888". Geophysical Journal International (Blackwell Publishing) 154 (3): 891 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Firth, Stewart. 1983. New Guinea Under the Germans. Carlton Australiae: Melbourne University Press. ISBN 0-522-84220-8.
  • Howe, K. R., Robert C. Kiste, et Brij V. Lal, eds. 1994. Tides of History: The Pacific Islands in the Twentieth Century. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-1597-1.
  • King, David, et al. 1982. Papua New Guinea Atlas: A Nation in Transition. Bathurst Australiae: R. Brown et University of Papua New Guinea. ISBN 0-909197-14-8.
  • Moore, Clive. 2003. New Guinea: Crossing Boundaries and History. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-2485-7.
  • Ryan, Peter, ed. 1972. Encyclopedia of Papua New Guinea. 3 voll. Vol 1: A–K, maps, black and white illustrations, xv + 588pp. Vol 2: L–Z, maps, black and white illustrations, 589-1231pp. Vol. 3: Index, folding color map in rear pocket, map, colour illustration. Carlton Australiae: Melbourne University Press. ISBN 978-0-522-84025-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]