Roman numeral 10000 CC DD.svg

Fretum Torresianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fretum Torresianum et insulae (tabula Anglice signata).
Despectus in Fretum Torresianum ex satellite: Paeninsula Capitis Eboraci in ima imagine; nonnullae Insulae Freti Torresiani usque ad Papuam Novam Guineam ad septentriones extendunt. NASA, STS-35.

Fretum Torresianum[1] est corpus aquae quod inter Australiam et Novam Guineam insulam Melanesiam patet, in suis regionibus angustissimis circa 150 chiliometra latus. Ad meridiem Paeninsula Capitis Eboraci, septentrionalissima Terrae Reginae civitatis Australianae extremitas continentalis, ad septentriones Provincia Occidentalis Papua Novae Guineae iacet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Fretum Mare Curalii ad orientem et Fretum Arafurense ad occidentem conectit. Huic viae marinae, quamquam regio internationalis magni momenti, est aqua aliquantulum humilis, quasi labyrinthus scopulorum et insularum navigationi periculosus. Ad meridiem, Fretum Endeavour inter Insulam Principis Walliae (Muralug) et continentem iacet.

Nonnulli greges insularum in freto inveniuntur, Insulae Freti Torresiani appellati. Adsunt saltem 274 harum insularum, quarum septendecim ab hominibus perenne habitantur. Plus quam 6800 Insulanorum Freti Torresiani insulas incolunt, et circa 42 000 in continente habitant.

His insulis sunt variae topographiae, oecosystemata, proprietatesque geologicae. Nonnullae ad litus Novae Guineae proximae insulae humiles, ab alluvialibus depositis sedimentariis ex effluxu fluminum conformatae iacent. Multae insularum occidentalium sunt montuosae et praeruptae, praecipue in granite consistentes, et sunt cacumina partis septentrionalissimae Magnorum Montium Dividentium, qui facti sunt insulae cum maris aequor recentissimo aevo glaciali exeunte elevatum est. Insulae in medio freto plerumque caiones? curalii, insulae autem in oriente volcanicae sunt. Omnes insulae habentur terrae Australianae, exque Insula Thursday administrantur.

Indigenae insularum sunt Insulani Freti Torresiani, populi Melanesii ut videntur, Papuanis Novae Guineae propinquae cognati. Variis civitatibus Insulanorum Freti Torresiani sunt culturae distinctae et historiae longinquae, saepe litora proxima comprehendentes. Eorum commercium maritimum et negotia cum Papuanis in septentrionibus et Aboriginibus Australianis perpetuam culturae diffusionem inter tres societates generales plus quam nonnulla milia annorum sustinuerunt.

Homines Insularum Freti Torresiani duabus linguis vernaculares utuntur: Kala Lagaw Ya (etiam Kalaw Kawaw Ya, Kawalgau Ya, Muwalgau Ya, Kulkalgau Ya, Meriam Mir) atque Brokan (ex Anglico broken), recte Creolum Freti Torresiani? appellatum. In censu Australiano anni 2001, numerus insularum fuit 8089, sed multi alii extra Fretum Torresianum in Australia continentali habitant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines insulas Freti Torresiani saltem 2500 annorum habitant, et fortasse multo diutius.[2]

Prima freti navigatio Europaea nota a Ludovico Váez de Torres facta est, gubernatore Hispanico et legato expeditionis Hispanicae, Petro Fernandi filio de Quirós duce, quae a Peruvia ad Pacificum Australem anno 1605 navigaverat; errante autem navi Quirosiana atque Mexicum rediente, Torres navigationem cogitatam ad Manilam per Insulas Moluccenses repetivit. Secundum australe Novae Guineae litus navigavit, et fortasse septentrionalissimam continentis Australiani extremitatem conspexit.[3]

Anno 1769, Alexander Dalrymple, geographus Scoticus, quaedam documenta Hispanica in Philippinis anno 1762 capta in Anglicum convertens, narrationem Ludovici Váez de Torres de transitu ad australem Novae Guineae partem, nunc Fretum Torresianum appellatum, invenerat. Hoc inventum, in libro Historical Collection of the Several Voyages and Discoveries in the South Pacific Ocean annis 1770 et 1771 divulgatum, exspectationem continentis ignoti longe lateque excitavit. Fretum ex Torres appellavit Dalrymple. Ipso autem spe deiecto, Praefectus Iacobus Cook (et non se) imperator creatus est expeditionis maritimae quae anno 1770 "congressum Britannicum" et adumbrationem orientalis Australiae litoris tulit. Anno 1770, Cook totam Australiam orientalem pro Britanniarum Regno postulavit, atque orientali continentis litore inspecto, per fretum prospere navigavit.

Missionarii Societatis Missionariae Londieniensis ad Erub (ad Insulam Darnley) anno 1871 attigerunt. Nonnullae Insularum Freti Torresiani, quamquam paene pauca milia passuum ante litus Novae Guineae iacent, in dicionem Terrae Reginae, tum coloniae Britannicae, anno 1879 redactae sunt.

Anno 1978, foedus ab Australia et Papua Nova Guinea sanctum finem maritimum in Freto Torresiano decrevit.[4]

Mentionem Freti Torresiani in Iulii Verne libro Vingt Mille Lieues sous Les Mers anno 1870 fit, fretum periculosum appellatum, ubi Nautilus navis submarina vadis breviter inliditur.

Homines Freti Torresiani unicam habent culturam, quae fuit situs investigationum anthropologicarum ab Alfredo Haddon Universitatis Cantabrigiensis anno 1898, et Margareta Lawrie Australiana annis 19601973 effectarum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum in Eduard Römer, Monographie der Molluskengattung Dosinia, Scopoli, (Artemis, Poli.), Novitates conchologicae: Abbildung und Beschribung neuer Conchylien, vol. 2, supplementum 1 (Cassel: Theodor Fischer, 1862), p. 72.
  2. John Burton. "History of Torres Strait to 1879—a regional view". Torres Strait Regional Authority 
  3. Brett Hilder, The Voyage of Torres (Sanctae Luciae, Terrae Reginae: University of Queensland Press, 1980), ISBN 070221275x.
  4. Pro tabula singulis explicatis, vide "Australia's Maritime Zones in the Torres Strait" (PDF). Australian Government - Geoscience Australia ; for the agreement see "Treaty between Australia and the Independent State of Papua New Guinea concerning sovereignty and maritime boundaries in the area between the two countries, including the area known as Torres Strait, and related matters, 18 Decembris 1978" (PDF). Consociatio Nationum 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Singe, John. 2003. My Island Home: A Torres Strait Memoir. University of Queensland Press. ISBN 0-7022-3305-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Torresianum spectant.