Sicagum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sicagum (Illinoesia)
Sears Tower from Hancock Observatory.jpg
Flag of Chicago, Illinois.svg ChicagoSeal2.png
Vexillum Sicagi Signum Sicagi
US-IL-Chicago.png
Locus in Illinoesia
Natio Civitates Foederatae
Civitas Illinoesia
Comitatus Cook
Dupage
Gubernatio
Praefectus Ricardus M. Daley (D)
Superficies
Tota 606.2 km²
Aqua 17.9 km² (3.0%)
Multitudo
Tota (2008) 2 854 114
In regione 9 745 867
Densitas 4 867/km²
Regio temporis UTC − 6 (UTC − 5 in aestate)
Sicagum

Sicagum,[1] seu Sicagia[2] seu Chicagia[3][4] sive Chicagum (-i, n.),[5] sive Chicago (-inis, f.),[6] nonnumquam agnominibus Urbs Secunda et Urbs Ventosa dictum, est urbs ingens in Illinoesiá sita, magnitudine tertiá in Civitatibus Foederatis Americae.

Fere 2 896 016 hominum (secundum censum anni 2000)[7] Sicagum habitant. Si totius conurbationis incolae in numero computantur, paene 10 000 000 sunt in toto.[8]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium,[9] quod hoc in loco fere surgit, a Potovatomis "Checagou" nominabantur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbem conditam, scribendo dabatur ut Chetagu et Shikago.

Urbs etiam Ventosa a relatore qui de Novo Eboraco erat, nominata fuit, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem, etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multitudinem in republicá habuit. Hodie, multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Conditus Urbis[recensere | fontem recensere]

Oppidum Sicagum, quo 300 homines incolunt, die 12 Augusti 1833 conditum est. Cum finibus primis ad vias State, Madison, Desplaines, Kinzieque, oppidum superficiem 1 chiliometrum quadratum habuit. Sicagum 4 000 incolarum habens civitate Illinoesiae urbs condita est die 4 Martii 1837. Canalis Illinoesiensis et Michiganensis conferens Missisippium Fluvium atque Lacus Magnus anno 1848 aperta est, ut naves mercem ferrens a Michigano Lacu ad Sinum Mexici per Missisippium Fluvium navigarent.

Magnum Sicagi Incendium[recensere | fontem recensere]

Maior urbis pars anno 1871 a Magno Sicagi Incendio incenditur. Urbs prope delenda est: 300 incolae mortui sunt, 18 000 aedificia combusta sunt, et paene 100 000 e 300 000 incolarum sine domibus fuerunt. Ignes propter copias ligni aucti sunt: viae, crepidines, et multa aedificia lignea facta erant. Duces urbis propter cinerem tabulam rasam habuerunt. Sequentibus annis, Sicagum novis aedificiis clarum factus est. Aedificium Cautionis Domesticae (Anglice Home Insurance), adamante constructum, primus caeli abrasor anno 1885 factus est.

Seditiones in faeni foro factae[recensere | fontem recensere]

Commemoratio seditionum in coemeterio Waldheim appellato

Anno 1886 in Americá Septentrionali, operatores pugnabant ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas diminuerent et ita protestationes in urbe fecerunt. Ministri publici die 3 Maii plures operatores interfecerunt et 4 Maii quisdam bombam in faeni foro in turmam ministrorum iecit et plures ministros necavit. Quamobrem quattuor duces operatorum poeni funali multati sunt. Eius rei memoriae causa in multis civitatibus CFA exceptis Dies Laboris usque ab annum 1990 celebratur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Despectus in Sicagum de caelo, a satellite Landsat factus.

Sicagum in septentrionali orientalique Illinoesia prope meridionalem occidentalemque partem Michigani Lacus stat. Urbe apud ostium Sicagoensis Fluvii circa 1830 condita, et multi aedes improbi sunt. Secundum Censum Civitatium Foederatarum, Sicagum superficies 606.1 km², cuius 588.3 km² terra sunt atque 17.8 km² aqua, habet.

Urbs in terra aequali sedet, quo altitudo mediocris 176 metra super aequor maris stat. Loca, quae 176 metra super aequor maris stant, demississima cum litore lacus adsunt. Locus qui 203 metra super aequor maris est altissimus prope Vias 95am Occidentalemque natura stat. Duo flumina per Sicagum fluunt: Flumen Sicagonis et Flumen Calumetus.

Caelum[recensere | fontem recensere]

Sicagum habet caelum varium, sicut maior Medio-Occidentis pars, et quattuor tempora clara. Sicagum 965 mm imbris omni anno accipit. Imber aestate pluit maxime, quamquam tonare saeve plus solet quam pluere longe. Nix hieme, quae aridior est quam aestas, ningit.

Mensis [10] Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec Anno
Med maximum °C

0 °C

3 °C

8 °C

15 °C

19 °C

27 °C

29 °C

28 °C

24 °C

18 °C

9 °C

3 °C

16 °C

Med minimum °C

−8 °C

−4 °C

0 °C 6 °C

11 °C

16 °C

19 °C

18 °C

14 °C

8 °C

2 °C

−4 °C

6 °C

Imbris mm 55 mm 45 mm 77 mm 93 mm 94 mm 109 mm 94 mm 98 mm 82 mm 69 mm 84 mm 67 mm 965 mm

Lex et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Sicagum est sedes Comitatus Cook. Gubernatio urbis partes duas habet, quarum una ius scribendi facit, altera legem administrandi curat. Praefectus Sicagi legem administrandam ducit curans annorum quattuor spatium. Ab anno 1989 Ricardus M. Daley, cuius pater etiam praefectus fuerat, praefectus fuit. Electores Sicagi Factionem Democraticam magna in parte saeculi vicensimi saepissime eligunt. Sicagum clarum propter "machinam" civilem corruptionemque est.

Musea[recensere | fontem recensere]

Anno 1998, urbis Sicagi Museum Field, quod iuxta litora lacús stat, apertum est. Huic museo sunt tria musea. Sunt:

Alia musea Sicagi sita sunt:

Filii civitatis[recensere | fontem recensere]

Universitates[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

    • 1986 Egger, Sermo Latinus Hodernus: Acta Diurna (A. MCMLXXXII - A. MCMLXXXV), "VIR ANNIS MAXIME PROVECTUS SE AERIO ITINERI COMMISIT", pp. 54—55:
    Limitanei milites aeroportus Sicagensis, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis (amplissima urbs illa vulgo Chicago appellatur, cuius nominis initium ita effertur ut audiat sh; Graeci, qui nunc sunt, eam Σικάγον nuncupant) ....
    ... aërio itinere Sicagum petiit ....
    .ggr Chicago Sicâgum, i n. (Eg. S.L. 55); adj. Sicagensis, e (Eg. S.L. 54)
    • 2010, Berard, Vita Nostra (anni 2010 editio), vol. 1, p. 30:
    Chicāgum (Sed sunt quī, sīcut Neograecī, “Tsicāgum” vel etiam “Sicāgum” dīcant.)
    • Ibidem, vol. 2, p. 86:
    Illinoesia > Illinoesiānus; Campania; Chicāgum (sīve Tsicāgum/ Sicāgum) > Chicāg(i)ānsis, etc.; Campifōns (m.) (vulgō Springfield) (urbs caput); Peōria; Quinsia; Vrbāna
  1. Resumen de gramática latina. Apéndice al diccionario ilustrado latino-español español-latino. Palaestra Latina. Pagina 64.
  2. "Chicagia": Ephemeris (2004) et apud Pitkäranta
  3. Cf. adiectivum "Chicagiensis" hic repertum
  4. "Chicagum": Traupman, Conversational Latin for Oral Proficiency, 3a ed., p. 206 (vide disputationem)
  5. Vacca Contenta[1]: "Talis fuit ista quae lanterna calce perversa Chicaginem urbem incendit."
  6. http://www.census.gov/popest/cities/tables/SUB-EST2005-01.csv Census.
  7. http://www.census.gov/population/www/estimates/metropop/table01.csv Census.
  8. Alicia Maggio (29 Ianuarii 2004). A Checagou ad Sicagum: Urbs sine nomine altro (Anglice: From Checagou to Chicago: a City by No Other Name. Nexus consultus est 29 Aprili 2006.
  9. Sicagum, Illinoesiae - brevi (2006). Weatherbase. (anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sicagum spectant.