Insulae Carolinae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Charta Carolinarum Insularum

Insulae Carolinae (Hispanice: islas Carolinas ; Anglice: Caroline islands) sunt archipelagus insularum perparvarum in Oceano Pacifico occidentali late sparsus, ad meridionem Insularum Marianarum et ad septentrionem Novae Guineae. Sunt paene mille insulae, 1194 km², et 126 000 incolae.

Dividuntur insulae in civitates duas: Belavia in extrema parte occidentali, et Foederatae Micronesiae Civitates in parte orientali. Insulae olim fuerunt colonia Hispanica, nomine Novarum Philippinarum (Hispanice: Nuevas Filipinas) quod erant pars Indiarum Orientalium Hispanicarum, a Manila in Philippinis temperata, sed usque ad discrimen Carolinarum Insularum ab Hispania iure gentium non regebantur. Postea, anno 1899, Germania insulas sustulit, et Civitates Foederatae insulas in Bello Orbis Terrarum altero ceperunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]