Geologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae
Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica
Discipuli Wasatch Fault? prope Urbem Lacus Salsi Utae investigant.
Sectio terrae prope Vicetiam, res geologicas monstrans, scripta anno 1758 a Iohanne Arduino, qui "pater geologiae Italiae" dicitur.

Geologia (ex Graeco γῆ 'Tellus' + λόγος 'studium') est scientia quae investigationem Telluris solidi, lapidum in quibus terra consistit, et rationes quibus evolvitur comprehendit. Geologia historiam Telluris conlustrat, quia prima praebet indicia tectonicae laminarum, evolutionariae vitae historiae, et climatum priorum. Hodiernis temporibus, geologia commercio magni momenti pro exploratione mineralium et hydrocarbonum et pro aestimatione opium aquaticarum; magni momenti in publico pro praedicandis et intellegendis periculis naturalibus, remediatione difficultatum circumiectus, et patefactione priorum mutationum climatis; magni momenti in ingeniaria geotechnica; atque maior disciplina academica est. Geologia etiam est studium eorum qui varia saxis, mineralibus, et/vel fossilibus conlectis gaudent.

Gulielmi Smith tabula geologica Angliae, Walliae, et Scotiae meridianae. Ea, anno 1815 perfecta, fuit prima tabula geologica magnitudinis nationalis, et optime accuratissima suae temporis.[1]
Compassatio? regularis Brunton Geo, latissime a geologis in tabulas et mensuras effectas adhibita.
Usitatus castra USGS agrorum mensuratorum decennio 196.
Descriptio cunei orogenici (Anglice signata).

Index

[recensere] Historia

Studium physicae Telluris materiae saltem ex Graecia antiqua venit, cum Theophrastus (372287 a.C.n.) opus Peri Lithon (De Lapide) conscriberer. Tempore Romano, Plinius Maior singula multorum mineralium et metallorum tum in usu commune descripsit, et originem electri recte rettulit.

Nonnulli eruditi putant geologiam hodiernam in mundo Islamico mediaevali coepisse.[2] Abu al-Rayhan al-Biruni (9731048) fuit unus ex primis geologis Islamicis, inter cuius opera sunt primae mentiones geologiae Indicae, quae existimaverunt subcontinentem Indicum olim fuisse mare.[3] Ibn Sina (Avicenna, 9811037), vir doctus, multiplices proposuit explanationes conformationis montium, originum terraemotuum, et aliarum rerum quae in geologia hodierna multum valent atque fundamenta evolutionis huius scientiae factae sunt.[4] In Sinis, Shen Kua (1031–1095) polymathes coniecturam rationis conformationis terrestris excogitavit: ex observatione testarum animalium fossilium in strato geologico in monte nonnulla centies milia passuum ab oceano effossarum, concludit terram per erosionem montium et depositionem limi conformatam fuisse.

[recensere] Pericula naturales

Geologi et geophysici pericula naturalia investigant ut meliores leges aedificationis et systemata monitionis ad prohibendum detrimentum possessionum et vitae sanciantur.[5] Exempla gravium periculorum quae magni momenti in geologia (contra ea praecipue vel solum in meteorologia magni momenti) sunt:

Terrae lapsus in Valli Grande

[recensere] Campi et disciplinae cognatae

[recensere] Geologia regionum

[recensere] Montibus perpetuis

[recensere] Civitatibus

[recensere] Planeta

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. Simon Winchester ; (2002). The map that changed the world: William Smith and the birth of modern geology. Novi Eboraci: Perennial. ISBN 0060931809.
  2. Fielding H. Garrison in History of Medicine scripsit: "The Saracens themselves were the originators not only of algebra, chemistry, and geology, but of many of the so-called improvements or refinements of civilization, such as street lamps, window-panes, fireworks, stringed instruments, cultivated fruits, perfumes, spices, etc."
  3. Abdus Salam (1984), "Islam and Science." In Ideals and Realities: Selected Essays of Abdus Salam, 2nd ed., ed. C. H. Lai (Singapurae: World Scientific, 1987), pp. 179–213.
  4. S. Toulmin, et J. Goodfield, The Ancestry of science: The Discovery of Time (Londinii: Hutchinson & Co., 1965) p. 64.
  5. "USGS Natural Hazards Gateway," apud www.usgs.gov.

[recensere] Bibliographia

  • Winchester, Simon. 2002. The Map that Changed the World: William Smith and the Birth of Modern Geology. Novi Eboraci: Perennial. ISBN 0060931809.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Geologiam spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis