Venti anniversarii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Venti viarii (sagittae flavi) et venti occidentales (sagittae caerulei
Venti orbis terrarum
Litus Na Pali, Kauaʻi, cumulis in scaena.

Venti anniversarii,[1] sive venti statarii,[2] sunt exemplar obtinens ventorum superficialium qui in tropicis ab oriente intra inferiorem atmosphaerae Telluris partem, in inferiore troposphaerii sectione prope aequatorem Telluris flant.[3] Venti anniversarii plerumque a boreoriente in Hemisphaerio Septentrionali, et ab austroriente in Hemisphaerio Australi flant, se hieme et cum oscillatio Arctica in statu calido sit conroborantes. Utebantur praefecti navium ventis anniversariis nonnulla saecula ut oceanos transgredi possent, civitates Europaeae ut suum imperium in Americam expanderent, mercatoresque ut vias commercii trans oceanos Atlanticum et Pacificum constituerent.

Venti anniversarii in meteorologia sunt fluxus gubernantes tempestatum tropicarum quae, super oceanos Atlanticum, Pacificum, Indicumque australem nascentes, terram in America Septentrionali, Asia Meridio-Orientali, Madagascaria, Africaque Orientali attingunt. Venti anniversarii pulverem Africanum ad occidentem trans Oceanum Atlanticum in Mare Caribicum et partes Americae Septentrionalis meridio-orientalis ducunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lusitani momentum ventorum anniversariorum in navigatione in Oceano Atlantico saeculo quinto decimo vel ante agnoverunt.[4] Europaei autem completam ignorabant circulationem ventorum, quae ventos ambos ex oriente et in latitudinibus altioribus ex occidente flantes comprehendit, donec Andrea de Urdaneta trans Pacificum anno 1565 navigaret.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. S. T. Gehler, Physicalisches Wörterbuch; confer Passatwinde, Mussons, apud archimedes.mpiwg-berlin.mpg.de.
  2. Francicus de Verulamio, De fluxu et refluxu maris, apud www.scielo.br.
  3. Glossary of Meteorology (2010). "trade winds". American Meteorological Society 
  4. Hermann R. Muelder (2007). Years of This Land - A Geographical History of the United States. Read Books. p. 38. ISBN 9781406777406 
  5. Derek Hayes (2001). Historical atlas of the North Pacific Ocean: maps of discovery and scientific exploration, 1500-2000. Douglas & McIntyre. p. 18. ISBN 9781550548655