Tonga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pule'anga Fakatu'i 'o Tonga
Kingdom of Tonga
*
Vexillum
Insigne
Sententia regalis: Ko e Otua mo Tonga ko hoku tofi'a
(Tongane: Deus et Tonga sunt mea heritas)
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Linguae Personae Lingua Tongana, Lingua Anglica
Caput Nukualofa
Rex Georgius Tupou V
Caput Gubernationis Feleti Sevele, primus minister
Ambitus 748 km²
Numerus incolarum (2000)
- Total
- Densitas
 
102,321
137/km²
Statutum Tempus 4 Iunii 1970
Moneta Paanga (TOP)
Religio Personus Ecclesia Wesleyana Tongae
Hymnus Nationalis "Koe Fasi Oe Tu'i Oe Otu Tonga"
Zona Horae UTC +13
Interretis Abbreviatio .to
Telephonicum Praefixum +676

Tonga (Tongane Tonga), sive Regnum Tongae vel Regnum Tonganum (Tongane Pule'anga Fakatu'i 'o Tonga, Anglice Kingdom of Tonga), e nomine Proto-Polynesico tonga 'meridies'), est libera civitas insularis Polynesia in Oceano Pacifico Australi sita, amplius 170 insulas divisas in praecipua archipelaga tria complectens, et iacens tertia spatii parte a Nova Zelandia ad Havaianas Insulas, ad orientem Insularum Vitiensiium circiter 650 chiliometra.

Insulae etiam appellantur Insulae Amicae (Anglice Friendly Islands), nomen a Iacobo Cook datum quia populus eum comiter exceperunt. Archipelagus in 20º latitudinis meridianae et 179º longitudinis occidentalis sitae, hodie est liberum regnum intra Consortionem Populorum. Clima subtropicum, calidum humidumque est; praecipitationes 2000 millimetra per annum attingere possunt. Insulae superficiem 748 chiliometra quadrata una habent. Caput est Nukualofa, in insula Tongatapu situm.

Rex Tonganus et caput civitatis post diem 18 Martii 2012 est Tupou VI, Regis Georgii Tupou V frater minor natu, et Regis Taufa'ahau Tupou IV filius.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima tempora[recensere | fontem recensere]

Homines ad insulas Tonganas circiter e saeculo tertio decimo a.C.n. colonias deduxerunt, per magnam expansionem ubi Asiae Meridiorientalis populi trans Oceanum Pacificum orientem versus et trans Oceanum Indicum usque ad Madagascariam et Africam Orientalem occidentem versus emigraverunt.

Hi Polynesii cum se canes, porcos, pullos, opus fictile (civilizationis Lapitae), agriculturam (speciatim radicum culturam) et manifeste lintres (scaphas Polynesias) apportavere. Qui rapide per omnes Tonganas insulas extensi sunt. Secundum populare credibile. Regnum Tonganum, inter Polynesias insulas, primus circulus insularis ab homine in Aevo Praehistorico captus esset. Hodiernis temporibus, praeter Occidentalium adventum, insulae spissitudines incolarum e 60 ad 75 hominum pro chiliometro quadrato habebant.

Saeculis antequam Occidentales advenissent, Tongani monumentalia opera struxere, inter quae notissima Onus Mauianum, trilithon (Tongane Haʻamonga ʻa Maui), et langi 'sepulcra' in subdivali? sunt. Onus Mauianum quinque metra altum est et ex tribus lapidibus calcinis singulis amplius 40 tonnarum pondus habentibus aedificatum est. Langi humiles pyramides planissimae cum duobus aut tribus aequis, antiquorum regum sepulcrum notantes, sunt.

Maritimum imperium[recensere | fontem recensere]

Regnum in Tongatapu domicilium ineunte saeculo decimo constituit et praesens dynastia adhuc ad Imperium Tonganum refert. Saeculo tertio decimo, regale dominium adhuc usque ad Havaios propagatum est.

Saeculo duodevicensimo, Tonga praefecturas iunxerat et maritimum imperium cudit quod Vitorum regiones captas comprehendebat. Illo tempore, imperium Tonganum circa 40 000 incolarum habebat.

Inventores Europaei[recensere | fontem recensere]

Die 10 Maii 1616, Iacob Le Maire ("praeses" classis dictus), Gulielmus Schouten ("patronus" classis), et Ioannes Schouten (Gulielmi frater), exploratores Nederlandenses in tribus navibus primum navigantes sed nunc in duabus, Tafahos et Niuatoputapu, Insulas Tonganas, attigerunt; Niuafoou mox quoque.

Die 19 Ianuarii 1643, invenit Abel Tasman, explorator Nederlandensis, Tonganam insulam meridianissimam, quam Pylstaartianam nominavit; die 21 Ianuarii, Evam, quam Medioburgum, et Tongatapu, quam Amstelodamum (propter eius abundantiam copiarum), nominavit.

Die 13 August 1767, Samuel Wallis, navarchus et explorator Anglicus in Dolphin (navi cupro tecta) navigans, Tafahos et Niuatoputapu denuo invenit; deinde navigavit ad insulas Haapaios, et visitavit Nomucam insulam, quam Roterodamum nominavit. Iacobus Cook, navarchus et explorator Anglicus in Endeavour (navi generis barcae) navigans, Kalendis Octobribus 1773 Evam et tunc Tongatapu attigit.

Anno 1845, insulae in unam dicionem redactae sunt; quae monarchia constitutionalis anno 1875 et protectoratus Britannicus die 18 Maii 1900 factae sunt. Archipelagus suam libertatem anno 1970 consecutum et Consortionis Populorum membrum factum est.

Praesentia tempora[recensere | fontem recensere]

Tonga non plus monarchiam usitatam constituit. Rex Tāufa'ahau Tupou IV, die 10 Septembris 2006 in Aucopoli mortuus, in suo stemmati in quattuor aetates monarcharum regredi poterat. Georgius Tupou V ei Kalendis Augustis 2008 succedens totam politicam potentiam super suo regno repudiavit et comitia parlamentaria anno 2010 habita nuntiavit.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Tonga monarchia constitutionalis est, ubi rex potestatem exsecutivam tenet. Potestas legisfera inter gubernationem et conventum legisferum condividitur. Maxima potestatis iudiciariae rogatio Supremum Tribunal est, cuius iudices lege dicuntur.

Rex politica auctoritate fungitur et solum deputatorum minoritas suffragio universali eliguntur. Deputati pro democratia constantem pressionem super gubernationem exercent, verae democratiae conditum exigentes. Reformati Parlamenti electio, quod locum maioris ponderis a civibus electis concedit, anno 2010 accidit.

Mense Iulio 2008, tres dies ante coronationem, rex Georgius Tupou V se suae auctoritatis plerumque repudiare et se dein ad sui Primi Ministri commendationes adaequaturum esse nuntiavit.

Reges et reginae Tongae recentissimi[recensere | fontem recensere]

Georgius Tupou I, Rex Tongae (18451893).

Quinque divisiones Tongae[recensere | fontem recensere]

Insulae Tonganae in divisiones quinque subdividuntur quae vicissim in districtus subdividuntur.

Divisiones[recensere | fontem recensere]

Quinque circuli insularum sunt primi gradus subdivisiones (simpliciter divisiones nuncupatae) regni Tongani formantes.

Divisio Area
(km²)
Numerus incolarum (inc.) Caput
census 1996 aest. 2005
Eua 87.44 4 934 5 278 Ohonua
Haapai 109.98 8 138 8 593 Pangai
Niuas? 71.69 2 018 2 119 Hihifo
Tongatapu 260.48 66 979 70 670 Nukualofa
Vavau 121.00 15 715 16 917 Neiafu
Summa 650.59 97 784 103 577  

Catalogus districtuum[recensere | fontem recensere]

Haec quinque divisiones in districtus viginti tres subdividuntur:

Districtus Numerus incolarum
(1996)
Divisio
Eva Foou 2168 Eva
Eva Motua 2766
Foa 1434 Haapai
Haano 773
Lulunga 1282
Muomua 735
Pangai 2966
Viha 948
Niua Foou 735 Niuas?
Niua Toputapu 1283
Districtus Numerus incolarum
(1996)
Divisio
Kolofoou 16thinsp;953 Tongatapu
Kolomotua 14thinsp;451
Kolovai 4037
Lapaha 7370
Nukunuku 6160
Tatakamotonga 6828
Vaini 11 180
Hahake 2291 Vavau
Hihifo 2375
Leimutua 2753
Motu 1348
Neiafu 5650
Pangaimotu 1298

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Tongae.

Tonga archipelagus recte Samoae meridie situm est. Cuius 169 insulae, e quibus 96 incoluntur, in praecipuos circulos tres: Vavau, Haapaos, Tongatapu, dividuntur quae lineam e septemtrionibus in meridiem 800 chiliometra longam formant. Tongatapu, maxima insula et caput Nukualofam hospitio accipiens, 272 chiliometra quadrata tegit. Geologice insulae Tonganae duorum generum sunt: pleraeque in lapide calcino fundantur qui e curalinis conformationibus erectis ortus est; reliquae in lapide calcino super originis vulcanicae basin consistunt.

Clima funditus subtropicum cum calido tempore (e Decembre in Aprilem) per quam temperatura amplius 32 °C attingit, et cum frigidiore periodo (e Maio in Novembrem), in qua temperaturae 27 °C superare non solent. Temperatura e 23 °C in 27 °C ascendit et annua praecipitatio e 170 in 297 centimetra variat si iter ex insula Tongatapu meridie in septemtrionales insulas proximas Aequatori fit. Quotidiana media umiditas 80 centesimae est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

A Tonganus unius centesimae (Tongane seniti taha) nummus.

Tonga parvam apertamque oeconomiam et exportationis ad paucis agrariis fructibus reductae radicem habet; quorum praecipui sunt curcubita, vanilla, et dioscorea. Comprehensis etiam piscibus, primarii fructus 2/3 exportationum sunt. Regnum magnas alimentorum copias importat, praesertim e Nova Zelandia.

Regnum etiam a pecuniae missione e Tonganis communitatibus peregrinatis pendet ad librandam lacunam nummariam. Periegesis civitatis secundum reditus fontem est: anno 2006 39 000 hominum regnum visitaverunt.

Gubernatio privati campi evolutionem stimulat, praesertim collocationi pecuniae favendo, dum sumptus publicos in valetudine et educatione concentrat. Tonga rectam principalem infrastructuram et evolutam diaconiam? socialem habet. Magna inopia operarum inter iuvenes et inflationis incrementum, pressio pro democraticis reformationibus et sumptuum incrementum in socialibus diaconiis? praecipua gubernationis duellum sunt.

Energia[recensere | fontem recensere]

Tonga ad mensuram politicas inaugurat vim electricam sufficiendam suis remotis insulas modo sustentabili sine in caras extensiones reticulares redeundo. Insularum numero intra Regnum Tongae principalis electrica praebitio deest. Praebitio omnino ex importato oleo Dieseliano oritur. Item, anno 2009, 19 centesimae Tongani PDG et 25 centesimae suarum importationum in Dieseliani emptionibus consisterunt.

Ob imminuentem fidelitatem genrandae electricitatis e combustibilibus fossilibus, crescentes impensas et negativos ambitales? effectus secundarios, energiarum renovabilium solutiones attentionem gubernationis attraxerant. Iuxta cum Agentura Internationali Energiarum Renovabilium, Tonga consilium fundatum in energiis renovabilibus composuit ad energiam suffiendam praecipuis extremisque insulis aequaliter. Consilia in Systema Domus Solaris (Anglice Solar Home Systems) conscipit? quod individuales? domus parvas electrificinas reddit. Praeterea, locorum operatorum, pecuniaria instituta ac technicorum? implicationem deposcit ad praebenda sustentabilium negotiorum exemplaria non minus quam consilia ut effectiva operatio, moderamen et tuitio firmentur, systemate inaugurato.

Agentura Internationali Energiarum Renovabilium iuvante, Tonga Tabula Viaria Energiae Tongae 2010-2020 (Anglice 2010–2020 Tonga Energy Road Map sive TERM) evolvit, cuius meta 50 centesimae Dieseliani importationem deminuere est. Quod per idonearum renovabilium technologiarum varietatem perficietur, comprehensis venti et solari simul et innovativis efficientiis.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographica Tongae data secundum OAA, anni 2005; incolarum numerus in milibus.

Circiter 70 centesimae incolarum 101 991 Regni Tongani in praecipua insula, Tongatapu, habitant. Quamquam crescens Tonganorum numerus in Nukualofam, singulam urbanam commercialemque sedem, immigraverunt, ubi Europaea et indigena culturalia? ac vivendi exemplaria commixta sunt, vita rustica et cognationis vincula adhuc ponderis totam per regnum sunt.

Tongani, Polynesici ethnous cum parva Melanesiorum mixtura, amplius 98 centesimas incolarum sunt. Reliqui Europaei (plerique Britannici), Europaei mixticii, et alii Irenonesii? sive Pacifici insulani sunt. Propemodum 3000 aut 4000 Serum in Tonga anno 2001 erant, sic 3 aut 4 centesimas totius numeri incolarum complecti. Anno 2006, tumultus Nukualofae praecipue contra Sericorum possessorum negotia directi sunt, quod ad aliquot centenorum Serum emigrationem adduxit.

Ludus Litterarius inter sex annos et quatuordecim annos natos obligatorius gratuitusque in publicis scholis est. Missionum scholae circa 8 centesimae litterarii et 90 centesimae Educationis Secundariae praebent. Publicae scholae reliqua constituunt. Educatio superior magistrorum, gerontologicam medicamque exercitationes, parvam femineam universitatem, femineum negotiorum collegium et privatarum agrariarum scholarum numerum includit. Maxima educationis superioris pars ultramarina impletur.

Linguae Tongana et Anglicana insularum lingua publica sunt. Tongana lingua Polynesia, Uveanae, Niveanae, Havaianae et Samoanae arte conexa, est.

Circa 70 centesimae Tonganarum feminarum inter 15 et 85 annos natarum obesae sunt. Tonga et vicina Nauruna mundi superponderosissimos obesissimosque incolas habent.

Religio[recensere | fontem recensere]

Saione, Regis ecclesia, Libera Wesleyana ecclesia Nukualofae, in Tonga.

Quotidiana vita valde Polynesicis memoriis et praesertim Religione Christiana adfecta est; verbi gratia, omnes commerciales oblectatoriaeque activitates e media nocte diei Saturni usque ad mediam noctem diei Solis cessant, et constitutio Sabbatum sacrum in perpetuum declarat. Ex anno 2006 certa Tonganorum maioritas? Methodisticae traditioni (vide numeros infra) haesa est cum Catholica minoritate et Mormonum asseclarum numero. Officiales numeri ex ultimo gubernativo censu anni 2006 monstrant (confer www.pmo.gov.to/tongastats Tongastats) quattuor praecipuas ecclesiasticas affiliationes in regno esse sic:

Cultura et diaspora[recensere | fontem recensere]

Humani in Tonga forsitan 3000 annorum vixerunt, e colonia in exeuntibus Lapiticis temporibus. Incolarum cultura certe multum per hoc tempus longum variavit. Ante Europaeorum exploratorum adventum, exeunte saeculo septimo decimo et ineunte saeculo duodevicensimo, Tongani crebros contactus cum suis proximis oceanicis vicinis, Vitis et Niue. Saeculo undevicensimo, adventis Occidentalibus mercatoribus missionariisque, Tongana cultura magnopere variavit. Populus aliquae credibilia habitusque repudiavit et alia adoptavit. Aliquae accommodationes saeculo undevicensimo et ineunte saeculo vicensimo factae nunc in controversiam civilizationis Occidentalis variatione vocantur.

Initium Tonganae saltationis tauolungae (Tongane tau'olunga).

Hodierni Tongani crebro fortia vincula cum transmarinis terris habent. Multi Tongani in Australiam, Novam Zelandiam aut in Civitates Foederatas emigraverunt opus et maiorem naturam victus quaesitum. Inter Civitates Foederatas, urbes quibus sunt notabilis hominum Tonganorum-Americanorum numerus sunt Seattlum in Vasingtonia; Portlandia in Oregonia; Ancoraria in Alasca; Imperium Interius, Sanctus Matthaeus, Palus Altus Orientalis, Sanctus Bruno, Quercupolis, Sanctus Iosephus, Anglisilva, Angelopolis in California; Urbs Lacus Salsi in Uta; Kona et Lahaina in Havaiis; Reno in Nivata; Petropolis in Florida; et Eulessopolis in Texia, in metropolitana Dallasii-Arcis Vorthensis regione. Magnae communitates Tonganae Tutuilam in Samoa Americana, Aucopolin in Nova Zelandia, et Melbournum Sydneiumque in Australia quoque incolunt. Tongana diaspora propinqua vincula cum cognatis domi retinet, et Tongani reditus portio e pecuniae missionibus cognatis (crebro senibus) magni momenti qui in Tonga manere malunt deducit.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Wycliffus Palu, Australianus harpasti XV lusor Tonganae originis.

Unus solum Tongae repraesentans in podium Olympicum ascendit. Anno 1996, Paea Wolfgramm argentum in pugilatu in categoria amplius 91 chiliogrammatum (pondere supergrave) in Olympiis Aestivis anni 1996 Atlantae obtinuit.

Consociatio Artium Athleticarum Tongae et Comitatus Olympicus Nationalis (Anglice Tonga Sports Association and National Olympic Committee, anno 1963 creatus, a Comitatu Olympico Internationali e 1984 agnoscitur.

Tonga solidam harpasti XV turmam civitatis, turmam civitatis harpasti XV Tongae (Anglice Tonga National Rugby Union Team) habet et bonum clarissimorum lusorum numerum campionatui? Australiano harpasti XV suppeditat.

Inter Tonganos praeclaros lusores Australianis turmis Rogerius Siaosi Toutau Kefu, Viliame Ofahengaue, Georgius Smith, Vycliffus Palu, dum Neo-Zelandiensibus Ionas Tali Lomu et Isitolo Maka excellunt.

Tonganus kailao pro Neo-Zelandiensi haka est.

Tonga in certamine mundano ictufollii (Anglice hitball), nova ars athletica decennio 210, anno 2006 propter ictufollii lusorem Jahiri Tumassa vicit per certamen ultimum in quo 5-4 Graecum Jimy Estanos in Francia vicit. Haec victoria sic civitati proximum certamen mundanum apparare permisit, quod Iunio 2008 explicatum est.

Media[recensere | fontem recensere]

TBC technyphia et turris in Fasimoeafis, in Tonga.

Regionalis distributio

Nationalis distributio

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hiroa, Te Rangi (Peter H. Buck). 1953. Explorers of the Pacific: European and American Discoveries in Polynesia. Bernice P. Bishop Museum special publication 43. Honolului: Bernice P. Bishop Museum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg