Isthmus Panamensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Isthmi Panamensis.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Canalis Panamensis

Isthmus Panamae[1] seu Panamensis,[2] in historia aliquando Isthmus Darien[2] appellatus, est angustus agellus qui inter Mare Caribicum et Oceanus Pacificus patet, Americam Septentrionalem et Australem coniugens. Civitatem Panamam et Canalem Panamensem comprehendit. Sicut multi isthmi, locus maximi momenti militaris oeconomicique est.

Isthmus per aevum Pliocaenum abhinc circa annorum tres milliones conformatus est. Hic eventus geologicus oceanos Atlanticum et Pacificum separavit et initium Flumen Sinus effecit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Via Balboana ad Mare Australe anno 1513.
The Isthmus of Panama on the height of the Chagres River (Isthmus Panamensis in summo Fluminis Chagres), tabula a Carolo Christiano Nahl anno 1850 oleis picta.

Vascus Nunnius Balboa ex memoriis indigenarum "Mare Australe" cognovit cum secundum litus Caribicum navigaret, atque die 25 Septembris 1513 Pacificum vidit. Anno 1519, oppidum Panama prope parvum indigenarum vicum litorale conditum est, quod, Peruvia inventa, se portum mercatorium evolvit et sedes administrationis factum est. Anno 1671, Henricus Morgan, pirata Cambricus Isthmum Penemansem ex Caribico transiens, oppidum delevit. Postea, oppidum in paeninsulam parvam pauca chiliometra ad occidentem iacentem motum est. Ruinae oppidi veteris nomine Hispanico Panamá la Vieja conservantur, et situs UNESCO Mundi Hereditas anno 1997 declaratae sunt.

Argentum et aurum ex Viceregalitate Peruviana? trans isthmum ad Portum Bellum transferebantur, ubi naves Hispanicae merces Hispalem Gadesque ab anno 1707 transvehebant.

Lionellus Wafer explorator Cambricus quattuor annos inter 1680 et 1684 inter Indos Cunenses degit. Scotia coloniam per Consilium Dariense anno 1698 deducere conata est.

Ferdinandus de Lesseps, qui Canalem Suezensem construendum curavit, Societatem Canalis Panamensis anno 1880 condidit, quae autem anno 1889 turpiter conturbata est.

Annis 19021904, Civitates Foederatae Columbiam coegerunt ut "Departamento Isthmi" liberaret, reliqua Societatis Canalis Panamensis bona coemerunt, et canalem anno 1914 confecerunt.

Biosphaera[recensere | fontem recensere]

Pons terrestris, qui duos continentes maiores coniugit, Isthmus Panamensis biosphaeram floram et faunam ex America Septentrionali et Australi praebet. Adsunt in regione isthmi, exempli gratia, plus quam quingentae avium species. Clima tropicum multas colorum clarorum species magnas alit, inter quas insecta, serpentes, aves, pisces, reptilia.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Panamae Isthmus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. 2.0 2.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Isthmum Panamensem spectant.

Coordinata: 8°40′N 80°0′W / 8.667°N 80°W / 8.667; -80