Carolus V (imperator)
Carolus Habsburgi, Carolus V Dei gratia Imperator Caesar Semper Augustus Africanus Hispaniae Rex (natus Gandavi, 24 Februarii 1500; obiit in monasterio Sancti Ieronimi in Yuste Hispaniae die 21 Septembris 1558) fuit ab anno 1506 Carolus II dux Burgundiae, atque princeps Castelle et Aragoniae qui ab anno 1516 regnavit regna Hispaniae ut Carolus I et tunc anno 1519 ut Carolus V Imperator Romanus Sacer creatus est.
[recensere] Vita
Carolus Gandavi die 24 Februarii anno 1500 primus filius Philippi I regis Castellae et Ioannae Insanae natus est. Adrianus Florisz, qui postea papa creatus est et sibi nomen Hadrianus VI imposuit, praeceptor et consiliarius imperatori fuit. Alius clarus consiliarius eius fuit Iuris consultus Italicus Mercurinus Gattinara (1465- 1530).
Anno 1516, Carolus accepit regna Hispaniae et post leges defendere iussit, coronatus est: primo in Castella et Navarra et tunc in Aragonia. Dum in Hispania, Carolus fideles ex Flandria secum tulit, quibus tituli Castellani dedit, et iniuriam Hispanis intulit. Deinde anno 1519 Carolus voluit Imperium accipere, nobiles eo pecunias dare nolebant.
Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus Papiae Franciscum Primum rex Francorum vicit.
Die 6 Maii 1527, milites imperatoris Caroli V Romam vastaverunt. Hic casus notus est historicis ut il sacco di Roma, id est Latine direptio expugnatae urbis Romae.
Anno 1530, die 24 Februarii papa Clemens VII Bononiae insigne imperium capiti Caroli V imposuit, qui fuit ultimus Imperator Romanus Sacer a Papa coronatus.
3 Augusti 1529 pax Cameraci conventa est cum Francisco rege Franciae. Anno 1531 fratrem Ferdinandum I regem Romanorum fecit et successorem sui destinavit.
9 Martii 1551 - Carolus cum fratre Ferdinando I convenit de successione imperatoris, ut Ferdinandus imperator fieret, cum Carolus a regno se abdicaturus esset. Quod anno 1555 factum est.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |