Insulae Marsalienses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aolepān Aorōkin M̧ajeļ Republic of the Marshall Islands
Vexillum
Vexillum
Sententia: "Jepilpilin ke ejukaan" (Confectio per conatum coniunctum)
Hymnus: Forever Marshall Islands (In perpetuum Insulae Marsalienses)
Situs
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Marsalica et Anglica
Nomen incolarum {{{nomen_gent}}}
adiectivum {{{adiectivum}}}
Praeses Litokwa Tomeing
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Madzurum (Anglice; Majuro)
7°7′ Sept., 171°4′ Ort.
Urbs maxima Madzurum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 213.a
181 km²
Numerus incolarum
(anno [[{{{numerus_incolarum_anno}}}]])
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia {{{status_numeri_incolarum}}}a

{{{numerus_incolarum}}}
{{{densitas_incolarum}}}/km²
PDB (anno 2001)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 220a
115
2900 (195a)
Nummus Dollarium (CFA) (USD)

21 Octobris 1986
Circulus temporalis
 - aestate ()
CET (UTC+12)
CEST (UTC+13)
Praefixum telephonicum nationis +692
Dominium interretiale .mh

Insulae Marsalienses,[1] publice Respublica Insularum Marsaliensium, est libera res publica in Oceano Pacifico septentrionali sita, quam Nauru et Kiribati a meridie, Foederatae Micronesiae Civitates ab occidente, insula Wake a septentrione cingunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pauca de primordiis Marsaliensium insularum compertum habemus. Fortasse secundo millennio a.C.n. in dicionem Micronesianorum subactae sunt. Anno 1526, Alonsus de Salazar, explorator Hispanicus, primus Europaeus insulas vidit, quae quidem Europaeis paene invisitatae manserunt usque ad annum 1788, cum Ioannes Marshall, praefectus navium Britannicus, advenit; unde insularum nomen.

Tabula insularum Marsaliensium

Germanica negotia mercatores in insulis anno 1885 conlocaverunt, et insulae pars protectoratus Novae Guineae Germanicae aliquot annis post factae sunt. Iaponia insulas Bello Orbis Terrarum Primo cepit et eas mandatum Societatis Civitatum administraverunt.

Secundo Bello Orbis Terrarum Civitates Foederatae Americae insulas anno 1944 ingressae sunt easque ceperunt, eversis et in praesidiis segregatis Iaponicis, quae Protectoratui Insularum Pacifici (cum aliquot circulis insularum magis in mari Meridionali) additae sunt. Inter annos 1946 et 1958 Civitates Foederatae sexaginta septem nuclearia arma in insulis Marsaliensibus probaverunt, comprehensa omnium maxima probatione nucleari a Civitatibus Foederatis umquam facta, Castle Bravo. Postulationes nucleares inter Civitates Foederatas et Insulas Marsalienses geruntur, et problemata valetudinis his probationibus adlata adhuc manent. (Vide Rongelap.)

Anno 1979, gubernatio insularum publice constituta est, et civitas libera facta est. Anno 1986, foedus consociationis liberae cum Civitatibus Foederatis valere coepit, Reipublicae Insularum Marsaliensium earum imperium concedens. Foedus auxilium et defensionem Civitatum Foederatarum insulis suppeditat pro continuo militare Americae usu, ut Kwajalein in atollum missilia probentur. Independentia sub internationali lege anno 1990 publice completa est, Consociatione Nationum sollemniter Fideicomissariatus statum finiente.

Die 21 Martii anni 2007, gubernatio Insularum Marsaliensium statum emergentiae ob diuturnam aritudinem declaraverunt.

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Insulae Marsalienses sub mixto parlamentario-praesidentiali systemate gubernatur. Comitia quarto quoque anno per suffragium universale (omnibus civibus maioribus 18 annos natis) fiunt cum singulis quattuor et viginti dioecesibus comitialibus (vide infra) unum aut magis legatos (senatores) curiae inferiori parlamenti bicameralis, Nitijela, legentibus. (Madzurum, atolli caput, quinque senatores eligit.) Praeses, dux civitatis et gubernationis, a tribus et triginta senatoribus Nitijelae eligitur.

Potestas legifera Nitijelae est. Superior parlamenti curia, Consilium Iroidzi, suasorium corpus duodecim duces tribus comprehendit.

Ramus? exsecutivus in praeside et consistorio praesidentiali (decem ministris designatis a praeside cum probatione Nitijelae) consistit.

Viginti quattuor dioeceses comitiales, in quas civitas dividitur, habitatis insulis et atollis respondunt: in praesenti, tres factiones politicae sunt omnibus insulis: AKA, UPP, et UDP. Gubernans factio factionibus AKA et UPP coniungitur.

Pinus atomica maximae probationis nuclearis Civitatibus Foederatis nunquam gestae, Castle Bravo.
  • Ailinglaplap - Senator Christophorus Loeak (AKA), Senator Ruben Zackhras (UDP)
  • Ailuk - Senator Maynardus Alfred (UDP)
  • Arno - Senator Nidelus Lorak (UPP), Senator Geraldus M. Zackios (UDP)
  • Aur - Senator Normanus Matthew (UPP)
  • Ebon - Senator Joannes Silk (UDP)
  • Enewetak - Senator Iacobus Ading (UPP)
  • Jabat- Senator Kessai Note (UDP)
  • Jaluit - Senator Rienus R. Morris (UDP), Senator Alvinus T. Jacklick (UDP)
  • KiliKili - Senator Tomaki Juda (UDP)
  • Kwajalein - Senator Michael Kabua (AKA), Senator Tony deBrum (AKA), Senator Jeban Riklon (AKA)f
  • Lae - Senator Rellong D. Lemari (AKA)
  • Lib - Senator Jerakoj Jerry Bejang (AKA)
  • Likiep - Senator Donaldus Capelle (UDP)
  • Madzurum - Senator Alik Alik (UDP), Senator Wilfred I. Kendall (UDP), Senator David Kramer (IND), Senator Brenson S. Wase (UDP), Senator Jurelang Zedkaia (AKA)
  • Maloelap - Senator Michael Konelious (UDP)
  • Mejit - Senator Dionysius Momotaro (UPP)
  • Mili - Senator Kejjo Bien (UPP)
  • Namdrik - Senator Mattlanus Zackhras (UDP)
  • Namu - Senator Kaibuke Kabua (AKA)
  • Rongelap - Senator Kenethus Kedi (IND)
  • Ujae - Senator Fridericus Muller (UPP)
  • Utirik - Senator Amenta Matthew (IND)
  • Wotho - Senator David Kabua (AKA)
  • Wotje - Praeses Litokwa Tomeing (UPP)

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mediae menstruae temperaturae (rubro colore) et praecipitationes (caeruleo) Madzuri.

Respublica in undetriginta atollis et quinque insulis segregatis consistit. Praecipua atolla et insulae duos orbes constituunt: Ratak, orbem occidentalem, et Ralik, orbem orientalem. Duae partes incolarum civitatis Madzuri in capite, et in Ebeye, habitant. Exteriores insulae fere frequentantur ob opportunitatum operae et oeconomicam defectionem. Vita exteriorum atollorum adhuc generatim secundum mores a maioribus traditos degitur, et nutritio ruralium incolarum, alimenta seu culta seu capta sumentium, nutritione plerorumque urbanorum incolarum, qui oryza alba magnopere confidunt, melior est. Maior pars massae terrestris insularis est aequor maris.

Inhabitata atolla sunt:

Caelum est calidum umidumque, cum udo tempore a Maio ad Novembrem. Insulae typhonibus interdum afficiuntur. Aliqui Pacifici typhones in regione Insularum Marsaliensium incipiunt et potentiores crescunt dum versus occidentem progrediuntur versus Insulas Marianas et Philippinas.

Insulae Marsalienses insulam Wake, a Civitatibus Foederatis administratam, nomine Enen-kio adhuc poscunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Civitatum Foederatarum Americae gubernationis subsidium est insularum oeconomiae firmamen. Agriculturalis productio in parvis fundis densatur?. Praecipuae merces sunt fructus cocoes, lycopersica, melones, et artocarpi. Industria quaestuosa minor ad opera manualia, piscium elaborationem, copram pertinet. Periegetica industria, nunc parvus peregrinae pecuniae fons, minus denis centesimis vis operariae conducens, optima spes futuris additis reditibus manet. Insulae paucas opes naturae habet, et importaticiae merces exportaticias valde excedunt.

Anno 1999, societas privata thunni lumborum ergasterium cum amplius 400 operariorum, praesertim feminarum, construxit, sed ergasterium anno 2005 clausum est, post infelicem conatum eius convertendi ut thunni frustum produceret, quod dimidii velut plurimorum operariorum eget. Operationis sumptus reditus excesserunt, et ergasterii domini coniungi cum gubernatione conati sunt ut clausura impediretur, sed gubernationis officiales personaliter? studiosi portionis possessionis in ergasterio iuvare antiquavit. Ergasterio clauso, gubernatio id cepit, quae sponsor crediti duorum milionum dollariorum negotio fuerat. Gubernatio unicam viabilem industriam quae olim insulis Marsaliensibus esset effective clausit.

Anno 2005, societas aeronautica Aloha Airlines suas diaconias volatus in Insulas Marsalienses sustulit velut pars suae abscessionis a variis in regione mercatibus. Quamquam aliae societates aeronauticae Madzuro adhuc serviunt, Aloha Airlines decretum incommoditas in nationalibus spebus ut periegesis reditus augeret fuit.

Sub terminis emendati foederis consociationis liberae, Civitates Foederatae miliones dollariorum quotannis insulis usque ad finem anni 2023 suppeditat, quo fideicommissariatus pecunia compensationis Civitatum Foederatarum et contributiones Reipublicae Insularum Marsaliensium perpetuas quotannis mercedes incipient. Per anterius decennium, incrementum productus domestici grossi solum 1 centesima peraequavit ob dimissionem operariorum, aritudinem, casum inaedificatione, deminutionem in periegese et peregrina pecuniaria collocatione propter Asiaticas nummarias angustias, et minores reditus e renovatione licentiarum navium piscatoriarum.

Anni 2007, editio "De Faciendis Negotiis", sectione evolutionis campi privati Argentariae Mundanae parata, Insulas Marsalienses mundanum "Optimum Performatorem" esse ob earum facilitatem et parva pretia conducendorum dimittendorum operariorum declaravit, sed studium Insulis Marsaliensibus summe parvos indices protectioni pecuniae collocatorum et applicationi contractuum dedit.

Anno 2007, Insulae Marsalienses se Consociationi Internationali Laboris iunxit, quod leges laborales internationalibus punctis referentiae obsequentur significat quod negotii condiciones insulis impellet.

Exercitus Civitatum Foederatarum suum Locum Probationis Defensionis Missilium Ballisticorum Ronaldum Reagan Kwajalein servat. Praecipua locali oeconomiae est, quia possessores terrae Marsalienses fructum e statione accipiunt et multi Marsalienses ibi laborant. Atollum Madzuricum etiam peregrino auxilio usum est. Principalis aeroportus ab Iaponensibus per Bellum Orbis Terrarum II aedificatus est, et una bituminata via capitis partim a Formosanis et partim a Civitatibus Foederatis constructa est.

Tributa sunt parva, tributum generale redituum duos circulos cum parvis faenoribus (8 centesimae et 14 centesimae) habet, tributum societatum 11.5 centesimae et generale tributum consumptionis 6 centesimae est. Solaria non sunt.

Oleum cocois[recensere | fontem recensere]

Die 15 Septembris 2007, Witonus Barry, ergasterii elaborationis coprae Tobolar Madzuri in capite electrificinarum auctoritates, societates privatas, et ergolabos cum oleo cocois expertos esse velut optionem olei Diseliani vehiculis, electrificinis, et navibus dixit. Cocoes in tropicis Pacifici insulis abundant. Copra, e sex ad decem cocoibus unum litrum olei fit.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Marsalienses Micronesiae originis sunt. Eorum patres migraverunt ex Asia abhinc annorum variis milibus. Quamquam lingua Anglica publica lingua late sed haud profluenter locuta est, gubernatio lingua Marsalica utitur. Iaponice quandoque aliquae areae loquuntur.

Propemodum omnes Marsalienses religionis Christianae sunt, plerique Protestantes.

Insulae Marsalienses maximum leprae indicem in mundo habent.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Quamquam nunc in deterioratione, Marsalienses quondam ingeniosi nautae fuerunt, stellis et chorographiis lignorum et concharum usi. Etiam experti sunt in fabricandis cymbulis et quotannis certamina cum unica cymbula navigationis oceanicae, proa adhuc servant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Norstedts akademiska förlag. Holmia.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]