Mare Ross

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Antarcticae (Anglice signata).

Mare Ross est altus Oceani Australis sinus Antarcticus, inter Terram Victoriae et Terram Bariae Byrd situs.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Mare Ross ab Iacobo Ross anno 1841 inventum est. Ad occidentem iacet Insula Ross, cui est mons ignifer Mons Erebus, ad orientem Insula Roosevelt. Pars australis a Pluteo Glaciei Ross tegitur.[1] Roald Amundsen suam expeditionem ad Polum Australem anno 1911 ex Sinu Cetaceorum coepit, super hunc pluteum sito. Ad occidentem Maris Ross, Fretum McMurdo est portus aestate plerumque glacie liber. Australissima maris pars est Litus Gould, circa ducenta milia a Polo Australi Geographico situm.

Nova Zelandia adfirmat omnes massas terrestres Maris Ross in iurisdictione Dependentiae Ross patere, sed paucae civitates non inter eas Consortionis Populorum hanc postulationem agnoscunt.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Flora et fauna existimantur similes eorum regionum australium Antarcticarum. Praesertim aestate, aqua marina abundantiam vitae planctonicae sustinet, quae vicissim victus maiorum specierum fit, sicut pisces, pinnipedia, cetacea, avesque maris et litoris.

Litorales maris partes nonnulla rookeries Spheniscidarum Pygoscelis adeliae et Aptenodytis forsteri comprehendunt, quae in variis locis circa Mare Ross prope litus et in mari aperto observantur.[2]

Mesonychoteuthis hamiltoni 10 metra longus et ponderis 495 chiliogrammatum in Mari Ross die 22 Februarii 2007 captus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia et Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 75°S 175°W / 75°S 175°W / -75; -175

Roman numeral 10000 CC DD.svg