Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Plastica (materia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Plasticum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Supellex ex varia materia plastica facta.
Molecula plastica, syndiotacticum polypropenum nomine.

Plastica (sc. res),[1] vel materia plastica,[2][1][3] (ab adiectivo Graeco πλαστικός 'ad fingendum aptus' < πλάσσω 'fingo') est materia synthetica polymerica amorpha ad fingendum apta. Plastica etiam statum materiae significat, quem multae tales res prope aeris temperaturam ambientes plerumque adsumunt.

Plasticitatem monstrat materia solida, cum a tensione sempiterne deformatur quae maximum tensionis punctum materiae excedit. Ex contrario post maximum tensionis punctum vitrum et crystallum, ne deformetur, franguntur.

Non omnes materiae polymericae amorphae quae plasticae usitate appellantur statum plasticum (et plasticitatem) ostendunt. Materiae polymericae, cum sub punctum transitionis vitreae refrigerantur, vitra fiunt; et hoc punctum super temperaturam ambientem potest sedere.

Duo genera plastici dignoscuntur: thermoplasticum et thermogelatum. Thermoplastica sufficiente calore applicata statum plasticum ostendunt aut quasi liquida fiunt; exempli gratia, polyethylena, polystyrena, et polytetrafloroethylena (PTFE). Thermofusa autem numquam statum plasticum adsumunt nec liquida fiunt; exempli gratia, polyester.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda, 2009.
  2. Ephemeris 2004; Ephemeris 2006; Ephemeris 2009
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad plasticum spectant.