Vanuatu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Republic of Vanuatu
Ripablik blong Vanuatu
République de Vanuatu
Vexillum VanuatusInsigne Vanuatus
Situs Vanuatus
Linguae publicae Anglica, Francica, Bislama
Caput Portus Vila
Urbs maxima Portus Vila
Hymnus nationalis: Yumi, Yumi, Yumi
Status rei publicae Respublica parlamentaria unitariam
Area 12 190 km²
Numerus incolarum 243 304 (2009)
Spissitas incolarum 19,7 incolae pro km²
Libertas 30 Iulii 1980
Moneta Vatu Vanuatus (VUV)
Circulus temporalis UTC+11h
Interretis abbreviatio .vu
Praefixum telephonicum +678
Tabula Vanuatus

Vanuătu, rite Res Publica Vanuatuensis (Anglice Republic of Vanuatu, Francice République de Vanuatu, Bislamice Ripablik blong Vanuatu), olim Novae Ebudes (Anglice New Hebrides, Francice Nouvelles-Hébrides), est civitas sui iuris Oceaniae in regione Melanesia in Oceano Pacifico Austroccidentali, in Mari Curalino. Archipelagus 83 insulis, plerisque vulcanicae originis, componitur et circiter 1750 chiliometra oriente septemtrionis Australiae, 500 km boreoriente Novae Caledoniae, occidente Vitorum et meridie Insularum Salomonis est. Anno 1980 libertatem a Francia et Britannia accepit.

Archipelagus, Novae Ebudes ab Iacobo Cook nuncupatus, lentam inordinatamque colonizationem passus est, e sua exploratione ab Europaeis exeunte saeculo duodecivensimo usque ad saeculum undevicensimo exeuns. Quod tunc voluntatum conflictus factum est inter Franciam et Britanniarum Regnum, anno 1904 coniunctam administrationem imponere decreverunt. Sic instauratum est, inter 1906 et 1980, Condominium Novarum Ebudum (Anglice New Hebrides Condominium, Francice Condominium des Nouvelles-Hébrides), quod has Oceanianas insulas unam coloniam coniunctim a duabus potentiis colonialibus gestam fecit. Anno 1980 Novae Ebudes independentes factae sunt; novum quarum nomen Vanuatu rapide Europaeam denominationem substituit.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Nomen civitatis a vocabulo vanua deducitur, 'terram' et 'domum' significante, quod in variis linguis Austronesiis evenit, et e vocabulo tu, 'stare' significante. Coniunctae ambae voces liberam novae reipublicae statum significant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Puer Vanuatuanus.

Indigenae[recensere | fontem recensere]

Vanuatu per migrationes versus Melanesiam incultum est, e 45 000 a.C.n. in 1500 a.C.n. (per Lapitam). Praesentes Vanuatus incolae orti sunt ex antiqua mixtura inter dissimiles incolarum laminas. Antiquissima vestigia inventa a Millennio 2 a.C.n. incepere. Si physica apparentia insularum incolas vicinis Novae Guineae et Australiae appropinquant, suae linguae, Oceanicae, eos magis vicinis Indonesiis et Polynesiis appropinquant.

Exploratio et inventiones Europaeae[recensere | fontem recensere]

Primus Europaeus explorator qui archipelagus attigit est Lusus Petrus Fernandes de Queirós anno 1606 ad Spiritum Sanctum adveniens, quem sic nuncupavit, continentem Terram Australem invenisse credens. Ludovicus Antonius de Bougainville anno 1768 Spiritum Sanctum et insulas eius Oriente sitas denuo invenit, quas omnes coniunctas "Magnas Cyclades" nuncupavit. Iacobus Cook totum circuitum anno 1774 fecit et eis dedit nomen per duo saecula, Novas Ebudes. Usque ad 1830, archipelagus solum obiectum voluntatis exploratoribus est. Vanuatus 200 000 incolae in parvis humanis circulis vivunt, independentissimis inter se.

Expilatio et colonizatio Europaea[recensere | fontem recensere]

Novarum Ebudum tabula, anno 1905.

Ex his annis, missionariorum adventus et postea, inter 1840 atque 1860 ligni Santali expilatio duo genera contactus cum Indigenis valde dissimilia formavere. Operariorum commercium versus Terram Reginae decennio 187 Indigenarum diffidentiam contra Europaeos auxit. Nihilominus, archipelagus mutatum est et e decennio 187 coloni, praesertim Britani et Francici, sedem fixere. Indigenae incolae decrescere hoc tempore coeperunt, donec eorum numerus quinquies diminuti sit, saeculum vicensimum ineuns.

Licet voluntaria actio aliquorum promotorum pro colonialibus cupiditatibus, nec Francia nec Britanniarum Regnum archipelagus annectere statuere; anno 1887 provisorium statutum vigere coepit sed usque ad 1906, cum totae aliae terrae aut independentes aut formaliter ad aliam civitatem adiunctae sunt, obsignatum est nullum foedus inter duas potentias de decretorio coloniali regimine archipelagi, Condominio Novarum Ebudum (Anglice New Hebrides Condominium, Francice Condominium des Nouvelles-Hébrides).

Provisoriae originis, hoc regimen, instituta omnium instantiarum et diaconiarum duplicatione in archipelago, perdurant et denique acceptae sunt a dissimilium civitatum colonis. Quod attamen, in principio, Indigenis favet. Per secundum bellum mundanum, Novae Ebudes prima Francica colonia cum Carolo de Gaulle colligans et ponderis postrema statio Civitatum Foederatarum sunt.

Libertas[recensere | fontem recensere]

Per decennium 197, Neoebudenses plurimum autonomiae consequi quaesivere et, licet Britannicae atque Francicae reticentiae, libertas die 30 Iulii 1980 proclamata est, antiqua colonia Vanuatu nuncupata. Per decennium 199 politica instabilitas eminebat. Cum parlamentariae stabilitatis fine, decennium 200 etiam politicae instabilitatis synonymum est quae minus recurrens? est per decennium 201.

Dum Francophonia im maxima prosperitate est, Vanuatu suos nexus cum Francia et eius collectivitatibus in Pacifico roborare quaerit. Sub multorum Francicorum Primorum Ministrorum aegide, bonae conexiones coluntur per ultimos annos. Regulariter foedera inter Franciam et Vanuatu obsignantur. Quod Vanuatui regionali internationalique emolumentum confert.

Postquam iamdudum prima socia oeconomica in Vanuatu fuisset, Francia nunc post Australiam evanescit. Dehinc nova civitas obiectum consensus faventis facit et fiduciam acquisivit quae cordialem constructivumque dialogum constituere permittit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Melanesium vulcanicum archipelagus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Catalogus Insularum Vanuatuensium
Vanuatus iuxta cum Nova Caledonia tabula.

In Oceano Pacifico, 540 chiliometra Boreoriente Novae Caledoniae, situm, Vanuatu 81 insulis componitur cum duabus plus quas postulat, Insulam Matthaeum (Anglice Matthew Island, Francice Île Matthew) et Insulam Venatorem (Francice Île Hunter, Anglice Hunter Island), in praesenti a Francia intra territorium Novam Caledoniam occupatas. Archipelagus circa 12 000 km² tegit et secundum axem Septemtrionem-Boreoccidentem/Meridiem-Austrorientem patet.

Insulae clima tropicum aut subtropicum habent, vulcanicae originis et montanae sunt, exceptis Aniva Meridie, atollo Rova inter Insulas Banks (Francice Îles Banks, Anglice Banks Islands, Bislamice Bankis), Septemtrione. Inter tres maximas insulas intra archipelagus sunt Spiritus Sanctus (Francice ac Anglice Espiritu Santo), Malakula (Francice Malékoula, Anglice ac Bislamice Malakula) et Efate (Francice Éfaté, Anglice ac Bislamice Efate).

Naturalia pericula[recensere | fontem recensere]

Planities cinerea montis igniferi Yasuris.

Civitas Austroriente Circuli Ignis sita est. Aliquae vulcanicae insulae in activitate adhuc sunt, tales insulae Tanna cum monte ignifero Yasure (Francice et Anglice Yasur), Ambrymum cum montibus igniferis Maro ac Bembŏu (Francice et Anglice Marum et Benbow, respective), Sancta Maria cum Monte Garetensi (Francice:Mont Garet, Anglice Mount Gharat) aut adhuc Insula Leprosi cum monte ignifero Manărone (Francice Mont Manaro, Anglice Manaro) et Lopĕvi cum monte ignifero homonymo. Attamen alii montes igniferi dormiunt, velut Carŭa (Anglice et Francice Karua), submarinus mons ignifer in caldera Cuvis (Anglice et Francice Kuwae) inter insulas Epos et Tongŏam situs. Haec caldera, nunc submarina, per cataclysmicam eruptionem anno 1452 formata est quae insularum morphologiam valde mutavit.

Novembre 1999, gravis terraemotus et postea megacyma Insulam Pentecostes vastavere et milia hominum sine domo reliquerunt. Ianuario 2002, alius potens terraemotus, cum posteriori megacymati etiam, caput Portum Vilam et circumiecta nocuit. Die 8 Augusti 2006 et Kalendis Augustis 2007 alii duo terraemotus sensi sunt hac vice sine causandis maioribus damnis aut megacymate quia nimis profundus. Notandus est anno 2007 terraemotus Luganvillae pontem in insula Spiritu Sancto loco movisse.

Ambitus[recensere | fontem recensere]

Civitas obiectum habuit praecipuam scientificam expeditionem Santo 2006, cuius propositum imprimis conopēum explorare fuit. Lepidodactylus buleli, nova Gekkonidarum species, hac occasione inveniri posuit. Civitas adhuc valde separata est a Civilizatione Occidentali super insularum aliquibus, ob solitudinem geographicam. Solum tres insulae rete electrico instructae sunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Parlamenti Vanuatuensis aedes in Portu Vila.

Vanuatu respublica parlamentaria est. Praeses, per suffragium indirectum quinquennio electus, dux Civitatis est. Cuius munus praesertim repraesentativum est. Primus Minister, dux Gubernationis, et sui ministri potestatem exsecutivam habent. Potestas legisfera a camera unica 52 membrorum per suffragium universale directum singulis quartis annis renovata exercitatur. Iudiciarium systema, independens, in Britannicis et Francicis iuribus fundatur.

Iolu Abil praeses e 2 Septembris 2009 et Sato Kilman primus minister e 2 Decembris 2010 est.

Civilitas regionum est complexa, inter globalem oeconomiam ac societatem mutantes et 80 centesimae incolarum traditionalem modum vivendi secutorum. Portus Vila sibi non tribales competitiones vitat. Ramorum fascis super loco supermercatui praeviso in praecipua urbis via situm silendum propter discussionem inter stirpes de situs proprietatis iure indicat, quod nullum Occidentalis generis tribunal solvere sciret. Senibus faciendum est sociale opus de circumstantiis, quod decennia durare posset.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Vanuatu divisum est in provincias sex e 1994. Quarum nomine ex initialibus constituentium insularum litteris derivatur:

Provincia Latine Provincia Anglice Provincia Francice Provincia Bislamice Caput Latine Caput Anglice Caput Francice Caput Bislamice Praecipuae insulae Area (km²) Incolae (1999)
Malampa Malampa Malampa Malampa Lacatŏro Lakatoro Lakatoro Lakatoro Ambrymum, Malakula, Paama 2 779 32 705
Penama Penama Pénama Penama Longăna Longana Longana Saratamata Insula Pentecostes, Insula Leprosi, Aurora 1198 26 646
Sanma Sanma Sanma Sanma Luganvilla Luganville Luganville Luganville Spiritus Sanctus, Sanctus Bartholomaeus 4248 36 084
Sefa Shefa Shéfa Shefa Portus Vila Port Vila Port-Vila Port Vila Efăte, Insulae Pastoris 1455 54 439
Tafĕa Tafea Taféa Tafea Isăngel Isangel Isangel Isangel Tanna, Anĭva, Futŭna, Insula Martyris, Aneityum 1628 29 047
Torba Torba Torba Torba Sola Sola Sola Sola Insulae Banks, Insulae Torres 882 7757
Provinciae Vanuatuenses.

Provinciae vicissim divisae sunt in municipia (communiter in una insula individuali consistentia) a buleuterio et a demarcho inter buleuterii membra electo.

Rationes externae et res militares[recensere | fontem recensere]

Vanuatu Argentariae Asianae Evolutionis, Argentariae Mundanae, Aerario Monetario Internationali, Agenturae Cooperationis Culturalis et Technicae, Francophoniae et Consortioni Populorum se iunxit.

E 1980, Australia, Britanniarum Regnum, Francia et Nova Zelandia plerumque evolutionis auxilium Vanuatui praebuit. Directum subsidium e Britanniarum Regno in Vanuatu anno 2005 decessit, quoniam Britanniarum Regnum noniam animum in Pacifico intendere decrevit. Nihilominus, nuperrime novi donatores tales Depositio Provocationis Millennii (Anglice Millennium Challenge Account) et Res Publica Popularis Sinarum crescentes auxiliaris aerarii quantitates praebent. Anno 2005 Depositio Provocationis Millennii Vanuatu unam inter quindecim civitates in orbe terrarum electam ad auxilium accipiendum esse nuntiavit. Fere 65 millionum dollariorum dati sunt ad suppeditandas et meliorandas fundamentales publicae infrastructurae res.

Vanuatu arctas oeconomicas culturalesque conexiones cum Australia, Unione Europaea (praecipue cum Francia et Britanniarum Regno) et Nova Zelandia retinet. Australia nunc pleramque externam assistentiam suppeditat, inclusis biocolytica vi, quae paramilitarem alam habet.

Sunt duae biocolyticae alae: Vis Biocolytica Vanuatuensis (Anglice Vanuatu Police Force) et paramilitaris ala, Vis Mobilis Vanuatuensis (Anglice Vanuatu Mobile Force). Coniuncti sunt 547 vigiles dispositi in duas praecipuas biocolyticas potestates; aliam in Portu Vila et aliam in Luganvillam. Praeter duas potestatis stationes erant quattuor secundariae stationes biocolyticae et octo praesidia biocolytica. Quod significat esse multas insulas sine biocolytica praesentia et multas insularum partes ubi praesidium biocolyticium varios dies postulare posse. Totae militares expensae non promptae sunt.

Non est Magna Commissio aut aliud Grapheum Gubernationis Vanuatuensis in Britanniarum Regno, sed est Amici Britannici Vanuatus (Anglice British Friends of Vanuatu), cum sede Londinii, Vanuatuensibus salutatores in Britanniarum Regno favet et monita et contactus offerre potest hominibus informationem de Vanuatu quaerentibus aut visitare optantibus et nova membra (non necessarie residentes in Britanniarum Regno) Vanuatus curiosa benigne excipit. Consociatio Charitable Trust parvi gradus assitentiam in educativo exercitationisque campis commodat.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Vanuatus demographica data secundum OAA, anno 2005; Numerus incolarum in milibus.

Vanuatuensis numerus incolarum 221 506 est. Viri feminas superant; anno 1999, secundum Grapheum Statisticae Vanuatuense, erant 95 682 virorum et 95 682 mulierum. Officiales statisticae mortalitatem infantilem decrevisse per ultimum saeculi vicensimi dimidium, e 123 mortium pro 1000 incolarum anno 1967 in 25 mortes pro 1000 anno 1999, ostendit. Nihilominus Centralis Intellegentiae Agentura 46.85 infantiles mortes pro 1000 vivorum partuum secundum suas anni 2011 aestimationes asserit. Incolae praesertim ruricolae sunt, quamquam Portus Vila et Luganvilla numerum incolarum in decussibus milium habent.

Vanuatuenses (Francice, Anglice et Bislamice Ni-Vanuatu), sive Vanuatus incolae praecipue (98.5%) e Melanesiis descendunt, dum reliquae Vanuatuenses mixtura Europaeorum, Asianorum et Pacifici insulanorum sunt. Tres insulae historice a Polynesiis colonizatae sunt. Circiter 2000 Vanuatuensium in Nova Caledonia vivunt laborantque. Anno 2006 oecologisticae consociationes New Economics Foundation et Amici Telluris Indicem Planetae Felicis ediderunt, qui data de relatae laetitiae gradibus, exspectatione vitae, atque vestigio oecologico explicaverunt, et Vanuatu oecologice efficientissimam civitatem cum obtenta magna prosperitate in toto orbe terrarum esse aestimaverunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Reipublica Vanuatuensis lingua publica est Bislama. Linguae publicae Bislama, Anglica et Francica sunt. Praecipuae educationis linguae Anglica et Francica sunt.

Bislama lingua piginanglica et nunc creolus in regionibus urbanis est, quae necessario typice Oceanicam grammaticam praecipue cum Anglico vocabulario combinat. Est unica lingua quae a plerisque Vanuatuensibus intellegi potest et in usu velut secunda lingua est. Praeterea sunt 113 Indigenicae linguae adhuc active? in usu in Vanuatu. Linguarum spissitudo per capita maxima cuiuslibet civitatis in toto orbe terrarum est, cum media solum 2000 locutorum pro lingua. Omnes haec linguae vernaculae ad Oceanicum ramum intra familiam Austronesiam pertinent.

Religio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia in insula Pele, in Vanuatu.

Religio Christiana est praevalens religio in Vanuatu, consistens in variis confessionibus. Ecclesia Presbyteriana, cui circiter una tertia pars incolarum, est praecipua earum. Ecclesia Catholica Romana et Communio Anglicana aliae communes confessiones sunt, utraque circa 15 centesimae incolarum asserens. Aliae sunt Ecclesia Adventistarum Septimi Diei, Ecclesia Christi, Ministeria Niali Thomae, et multi alii religiosi circuli confessionesque.

Propter modernitatum quas milites per secundum bellum mundanum secum apportavit cum in insulas advenissent, complures cultus onerarii evoluti sunt. Quorum multi exstincti sunt, sed cultus Ioannis Frum in insula Tanna adhuc ponderis est et habet in parlamento asseclas. Etiam in Tanna est Motus Principis Philippi. Yaohnanenae tribus convici antiquam fabulam credunt de pallidae cutis filio montani spiritus per maria desiliente ad quaerendam potentem mulierem matrimonii proposito. Princeps Philippus, cum insulam cum sua nova uxore Elizabeth II visitavisset, exacte descriptioni accomodatus est et velut deus igitur passim per insulam Tannam veneratus et habitus est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Mercatus in Portu Vila.
Graphica depictio de Vanuatuensium productorum exportationibus in 28 categoriis colore codificatis.
Agricultura commercialis in Efăte Septemtrionali.

Ad 65 centesimas incolarum in rusticis archipelagi zonis, oeconomia praecipue in agricultura et piscatione fabrili gradu parvorum vicorum fundatur. Piscatio, pecuniariae diaconiae hyperactia et periegesis, circiter cum 50 000 salutatorum anno 1997, alii oeconomici praecipui campi sunt. Metalli deposita aspernabilia sunt; civitas nullum campum petrolearium habet. Industria paulum evoluta est; solum parva industria levis mercatui locorum provident. Reditus fiscales e telonialibus iuribus oriuntur. Oeconomica evolutio exportationum debilitate, calamitatum naturalium vulnerabilite et magnis distantiis inter insulas et duas civitates urbes obstruitur.

PDG incrementum minus quam 3 centesimae mediae per decennium 200. Versus medium 2002, gubernatio conamina ad augendam periegesin aggravavit.

In Vanuatu, nullum vectigal de reditu, nulla retentio fiscalis de exitu, nullum vectigal de valoribus excendentium, nullum ius successionis et nulla permutationum inspectio. Australia et Nova Zelandia praecipuae civitates adventicium auxilium praebentes sunt. Vanuatu paradisus fiscalis est qui aliis gubernationibus aut agenturis applicandae legis informationem de pecuniariis computis non suppeditat. Argentaria popularis, per suam sedem auxiliariam BRED, ibi agenturam de Vanuatus ordinatione possidet. Respondens curis ortis ex adventiciis civitatibus, gubernatio suum pecuniariam sedem hyperactiam? meliorandum esse pollicita est. Vanuatu etiam vexillum convenientiae est.

Communicationes[recensere | fontem recensere]

Telephona cellularia diaconia? in insulis a societate TVL et Digicel praebitum est. Gubernativum rete adhuc construitur quod cursum electronicum, telephonia, interrete et congressuum instructus gubernativis grapheis per totam civitatem suppeditet. Vanuatu socium 185 intra Organizationem Mundanam Proprietatis Intellectualis Decembre 2011 factum est.

Infrastucturae[recensere | fontem recensere]

Vectura[recensere | fontem recensere]

Anno 1999 autoviarum longitudo 1070 chiliometrorum erat. Quorum 256 chiliometra bituminata est. Ferrivia in civitate non est.

Aëronautica civitatis societas est Air Vanuatu, quae volatus intra et inter civitates gerit; duo volatus hebdomadales in Aucopolin, tres hebdomadales in Brisbanam, sex hebdomadales in Sydneium, volatus in Noumeam et Nados. Aliae societates aëronauticae in Vannuatu volantes Air Calédonie, Solomon Airlines, Pacific Blue, et Air Pacific sunt. Anno 2007, civitas 31 aëroportus habebat, sed solum in eorum tribus aërodromus bituminatus est.

In plerisque insulis vectura publica est, laophoria cum littera B in notaculo et taxiraedae cum littera T in notaculo. Praecipui civitatis portus Forari, Portus Vila et Luganvilla sunt.

Valetudo et educatio[recensere | fontem recensere]

Vici Etonis schola in insula Efăte.

Vanuatu clima tropicum habet et circiter 80 centesimae incolarum rusticae, insulatos? vicos cum accessu ad suos proprios hortos et ciborum copia incolunt. Haec geographice insulatae communitates minimum accessum ad basicas valitudinarias educativasque diaconias habent. Ecclesiae et organizationes non gubernativae minimum adminiculorum gradum multis pagis rusticis suppeditant. Valetudinariae educativaeque Vanuatuensis Gubernationis diaconiae graviter premuntur ad agendum de rapido incremento urbanorum et periurbanorum incolarum in informalibus et catalepticis catoeciis circum Portum Vilam et minore gradu Luganvillae. Valetudinariae diaconiae in Portu Vila et Luganvillae rationabiles curas valetudinarias, ab visitantibus medicis crebro alitas cumulatasque, praebent.

Educatio obligatoria non est et matriculationes praesentiaeque scholares inter minimas in Pacifico sunt. Anni 1999 aestimatio indicis alphabetizationis hominibus inter 15 et 24 annos 87 centesimae erat et anni 2006 aestimatio alphabetizationis adultorum 78% erat, licet praesentes numeri minores sint. Index matriculationis in ludo litterario e 74.5 centesimae anno 1989 in 78.2 centesimis anno 1999 et postea in 93 centesimis anno 2004 crevit sed tunc usque ad 85.4 anno 2007 cecidit. Alumnorum educationem primariam complentium proportio e 90% anno 1991 usque ad 72 centesimas anno 2004 cecidit.

In Portu Vila et tribus aliis locis sunt situs Universitatis Pacifici Meridiani, quae est educativum institutum a duodecim Pacifici civitatibus tentum. Campus in Portu Vila, Emalus Campus nuncupatus, hospitio scholam universitariam legum accipit.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Personae funerariae in insula Malakula.

Systema sociale et mores[recensere | fontem recensere]

Vanuatuensis cultura magnam diversitatem per variationes regionum et per adventiciam affectionem retinet. Vanuatu dividi potest in praecipuas culturales regiones tres. Septemtrione, divitiae statuuntur secundum ea quae homo donare potest. Sues, specialiter ei cum convexis dentibus, opulentiae symbolum passim per Vanuatu habentur. In media parte, traditionalius Melanesicum culturale systema domitatur. Meridie, systema concessiones titulorum cum consociatis privilegiis involvens evolutum est.

Iuvenes varias caerimonias maioritatis aetate et ritus ad initiandos eos in aetatem adultam subeunt, inter quos ex consuetudine circumcisio.

Delineationes Vanuatuenses[recensere | fontem recensere]

Delineationis Vanuatuensis super harena specimen.

Haec originalis complexaque traditio delineationum effectorum super harena typica archipelagi Vanuatuensis est. Hae compositiones crebro harmoniosae geometricaeque a initiatis peritis conficiuntur et scriptioni prosunt: est medium communicationis inter membra fere 80 dissimilium linguisticorum circulorum et medium mnemotechnicum ad transmittendorum rituum, mythologicarum cognitionum, oralium informationum de historia locorum, agriculturalium technicarum, munerum fabrilium aut adhuc choreographiarum.

Hae Vanuatuenses delineationes Patrimonium Orale et Intagibile Humanitatis secundum UNESCO participant.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Lignea tympana rimae ex Vanuatu, in Museo Bishop.

Litterae Vanuatuenses coniunctim consequentem internationalem famam non habent, sed aliqui scriptores aliquod celebritatis ultra reipublicae fines assecuti sunt. Hic est casus poëtissae Gratiae Mera Molisa aut adhuc societatis theatralis Wan Smolbag.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Criccetius lusus est ars athletica populo gratissima in Vanuatu. Sunt 8000 adscripticiorum criccetiariorum. Disportus de involutorum genere pendet. Follis volatilis femineus disportus habetur, dum viri pediludio et harpasto XV ludunt.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Coquina Vanuatuensis, Bislamice aelan kakae nuncupata, piscem, radicis holera velut Colocasiam esculentam ac dioscoream, fructus et holera concorporat. Pleraeque insularum familiae cibum in suis hortis colunt, et ciborum carentiae rarae sunt. Papayae, ananasae, mangi, bananae, et batatae per fere totum annum abundant. Latex et cramum ex nuce coco? in usu ad condienda multa fercula sunt. Plerique cibi coquuntur utendo calidis petris aut fervendo aut vapore molliendo; paulum cibi frigitur.

Kava, usitata potio non alcoholica, valde popularis in Vanuatu est. Cum acclamata potio e pipere methystico braciata esset, communiter crepusculo potatur, post cenam, praesertim ab viris sed magis magisque a mulieribus. Quia placide quasinarcotios acquiescentesque effectus super hominibus habet, praecipue magni aestimatur propter remissam socialem "atmosphaeram" cum qua usitate consociatur, tam in urbanis quam in rusticis locis, in nakamal contextu.

Musica[recensere | fontem recensere]

Gregis chordarum actio in Portus Vilae viis.

Musica vetus, Bislamice kastom singsing sive kastom tanis nuncupata, rusticis in Vanuatuensibus regionibus adhuc viget. Instrumenta musica praesertim in idiophoniis consistunt, inter quae: variarum formarum magnitudinumque tympana, tympana rimae quoque, et crepundia. Variis in regionibus, aërophonia, tales fistulae aut tibiae, in usu sunt cantui; Membranophonia et chordophonia etiam aliquibus in regionibus inventa sunt, sed obsolevere per colonialia tempora. Magna tympana rimae Vanuatu repraesentia ad haec traditionalia instrumenta pertinent; erant crebrius in usu velut musica tympana ad comitandas quasdam saltationes, sed aliquando (licet rare) velut ritualia media communicationis; licet diseminata passim per Vanuatu, sunt in usu verticaliter solum mediis in archipelagi regionibus (praesertim in Ambrymo). Musica usitata hodierna valde generalis terminus est amplam complexamque generum musicorum ab omnibus locorum communitatibus cognitorum varietatem tegens et complectens—modo persimili vago termino musicae classicae Occidentalium societatum.

Aliud genus musicum quod populo valde gratum per saeculum vicensimum omnibus in Vanuatuensibus regionibus factum est grex chordarum nuncupatur. Quod citharas Hispanicas, citharas Havaianas, et carmina populo grata commiscet.

Nuperius musica Vanuatuensis, velut industria, rapide in decennio 200 crevit et complures greges distinctivam Vanuatuensem identitatem procudere. Inter popularia modernae musicae commercialis genera, quae nostro tempore in urbibus auscultantur, musica zucica et musica reggaetonica sunt. Musica reggaetonica, musicae hiphopicae variatio Hispanice rapiata et cum suo proprio distinctivo ictu, auscultatur in localibus Vanuatuensibus deverticulis nocturnis plerumque cum Occidentalium et periegetarum cavea.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Unicum quotidianum diarium in Vanuatu Vanuatu Daily Post, anno 1993 conditum, est. Pleraquae Vanuatuensia diaria septimanalia sunt, inter quae Pentecost Star aut L'Hebdo du Vanuatu.

Television Blong Vanuatu unicus televisificus trames, anno 1993 conditus et Anglice et Francice transmittens, est.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies Nomen Latine Nomen Francice Nomen Anglice Nomen Bislamice Notae
21 Februarii Dies Memorialis Patris Independentiae Gualterii Lini À la mémoire du Père de l'indépendance Walter Lini Memorial day blong Father Walter Lini Dies qua "Pater Independentae" Reipublicae Vanuatuensis Gualterii Lini est mortuus.
5 Martii Dies Ducum Consuetudinariorum Fête des chefs coutumiers Custom Chiefs' day Archipelagi Vanuatuensis duces consuetudinarii in nacamale congregantur.
30 Iulii Dies Libertatis Reipublicae Vanuatuensis Jour de l'indépendance de la République de Vanuatu Independence day Die 30 Iulii 1980 rite nuntiata est liberi archipelagi Vanuatuensis.
5 Octobris Dies Constitutionis Fête de la Constitution Constitution day Publica Constitutionis Vanuatuensis obsignatio.

Codices[recensere | fontem recensere]

Vanuatui codices sunt:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg