Oceanus Indicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Oceani Indici.

Oceanus Indicus[1] magnitudine est tertia ex oceanicis orbis terrarum divisionibus, qui circa 20 centesimas partes aquae in superificie Terrae contegit.[2] Finitur ad septentriones a subcontinente Indico et Paeninsula Arabica (vel, latius, ab Asia Meridiana et Asia Occidentali); ad occidentem ab Africa Orientali; ad orientem ab Indosina, Insulis Sundanis, et Australia; et ad Australem ab Oceano Australi (vel ab Antarctica). Hic oceanus ex geographico Indiae situ appellatur.[3][4][5][6] Plinius maior, ut videtur, primus Latine hoc nomen ei dedit.[7]

Oceanus.png
Oceani Telluris
(Oceanus Mundi)

Oceanus Indicus, pars Oceani Mundi, ab Oceano Atlantico in meridiano 20° orientali secundum meridianum ex Capite Agulhas ad australem versus, et a Pacifico in meridiano 146°55' orientali distinguitur.[8] Septentrionalissima Oceani Indici regio circa parallelum 30° septentrionalem in Sinu Persico patet. Asymmetrum habet circulationem oceanicam. Hic oceanus est paene 10 000 chiliometrorum (6200 milium) latus in extremis Africa et Australia; area est 73 556 000 chiliometrorum quadratorum (28 350 000 m2),[9] inter quam Mare Rubrum et Sinus Persicus.

Volumen oceani fere 292 131 000 chiliometrorum cubicorum (70 086 000 m3) aquae aestimatur.[10] Parvae insulae margines distinguunt continentales. Civitates insulares intra oceanum sunt Madagascaria, quarta orbis terrarum insula; Insulae Comorianae; Insulae Seisellenses; Maldivae; Mauritia; et Taprobane. Archipelagus Indonesius oceanum in septentrione et oriente adiacet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Bathymetrica Oceani Indici tabula.
Oceanus Indicus ab Insulis Lakshadweep Indiae ad septentriones finitur.
Dhow ante litus Kenianum navigat.

Africana, Indica, et Antarctica crustae laminae in Oceano Indico ad Punctum Triplex Rodrigues in unum vergunt. Earum coniunctiones a ramis iugi medii oceani distinguuntur, Y inversum conformantibus, cauli ad australem versus a margine plutei continentalis prope Mumbai Indiae extendente. Pelves orientalis, occidentalis, australisque sic conformatae in minores pelves ab aliis iugis dividuntur.

Continentales oceani plutei sunt angusti, circa 200 chiliometra (124 milia) lati. Exceptio ante occidentale Australiae litus invenitur, ubi latitudo plutei est plus quam 1000 chiliometra (600 milia). Altitudo oceani est circa 3890 metrorum. Locus altissimus est Altum Diamantinum in Fossa Diamantina situm, ad 8047 metrorum altum; aliud altum maius est Fossa Sundana, ad 7258 metrorum alta.[11] Ad septentriones 50° latitudinis australis, 86 centesimae pelvis praecipuae a sedimentis pelagicis teguntur, quorum plus quam dimidium est uligo globigerinidifera. Relictae 14 centesimae a sedimentis terrigenis stratis componuntur. Detritus glaciariorum latitudines australissimas dominatur.

Inter maiores angustiarum locos sunt Bab el Mandeb, Fretum Hormuz, Fretum Lomboc, Fretum Malaccense, et Fretum Palk. Inter maria sunt Sinus Madocensis, Mare Andomaonense, Mare Arabicum, Sinus Bengaliensis, Magnus Sinus Australianus, Mare Laccadive, Sinus Mannarensis, Fretum Mozambicense, Sinus Omanensis, Sinus Persicus, Mare Rubrum, et alia aquae corpora tributaria. Oceanus cum Mari Mediteraneo per Canalis Suez, via Mare Rubro facilis opere conectitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis: "Hab[itat] Oceanum Indicum. . . . [Inhabits] Indian Ocean," Edward Belcher, The zoology of the voyage of H.M.S. Samarang during the years 1843–1846: Crustacea, p. 23 (de Halimo aurito (Majidarum).
  2. Rasul Bux Rais, The Indian Ocean and the Superpowers (Routledge, 1986, ISBN 0-7099-4241-9, 9780709942412).
  3. Douglas Harper, De nomine apud situm etymonline.com ("Online Etymology Dictionary"), accessum 18 Ianuarii 2011.
  4. "India occupies the central position in the Indian-Ocean region[;] that is why the Ocean was named after India." Anand Mathur, Liber apud google Indo-American relations : foreign policy orientations and perspectives of P. V. Narasimha Rao and Bill Clinton, apud situm books.google.co.in, p. 138.
  5. Ferenc Albert Váli, De nomine apud situm books.google.co.in (Politics of the Indian Ocean Region: The Balances of Power, p. 25.
  6. Hussain, De nomine apud situm books.google.co.in (India and the Geo-Politics of the Indian Ocean, pp. 16-33).
  7. Plinius dicit, 6.13: "[Oceanus] tribus hic partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur varieque per sinus et accolarum conplura nomina dividitur."
  8. Limits of Oceans and Seas, International Hydrographic Organization Special Publication 23 (1953).
  9. Res apud www.enchantedlearning.com.
  10. Donald W. Gotthold, Julia J. Gotthold (1988). Indian Ocean: Bibliography. Clio Press. ISBN 1851090347  .
  11. Geographia Oceani Indici, ex The World Factbook 1994 (Central Intelligence Agency).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bouchard, Christian. 2000. L'espace indianocéanique: un système géopolitique en recomposition. Dissertatio Ph.D., Universitas Laval (Quebecum).
  • Braun, D. 1983. The Indian Ocean.
  • Chandra, S., ed. 1987. The Indian Ocean.
  • Chaudhuri, K. N. 1985. Trade and Civilization in the Indian Ocean.
  • Chérubini, Bernard, ed. 2004. Le territoire littoral: tourisme, pêche et environnement dans l'océan Indien. Lutetiae: l'Harmattan. Saint-Denis: Université de la Réunion. ISBN 9782747576789.
  • Conermann, Stephan, ed. 1998. Der Indische Ozean in historischer Perspektive. In Asien und Afrika: Beiträge des Zentrums für Asiatische und Afrikanische Studien (ZAAS) der Christian-Albrechts-Universität zu Kiel, vol. 1. Hamburgi: EB-Verlag. ISBN 3930826445.
  • Cousteau, Jacques-Yves, et Philippe Diole. 1971. Life and Death in a Coral Sea.
  • Cubitt, Gerald. 1975. Islands of the Indian Ocean.
  • Das Gupta, A., et M. N. Pearson. 1987. India and the Indian Ocean.
  • Dowdy, W. L., et R. Trood, eds. 1985. The Indian Ocean.
  • Jauze, Jean-Michel, ed. 2003. Espaces, sociétés et environnements de l'Océan Indien. Saint-Denis: Université de la Réunion. Editio propria Travaux et documents 20 (December).
  • Kerr, A., ed. 1981. Resources and Development in the Indian Ocean Region.
  • Lehr, Peter. 2004. Region Indischer Ozean: Illusion oder Realität? Dissertatio Ph.D., Universitas Heidelbergensis.
  • Leier, Manfred. 2001. Weltatlas der Ozeane: Mit den Tiefenkarten der Weltmeere. Monaci: Frederking und Thaler. ISBN 3894054417.
  • Moorthy, Shanti, et Ashraf Jamal, eds. 2010. Cultural, Social, and Political Perspectives. Indian Ocean Studies, 17. Novi Eboraci, Londinii: Routledge. ISBN 9780415803908.
  • Nairn, A. E., et F. G. Stehli, eds. 1982. The Indian Ocean. The Ocean Basins and Margins, 6.
  • Ostheimer, John M., ed. 1975. The Politics of the Western Indian Ocean Islands.
  • Pavia, Fabienne (verba), et Matthieu Prier (photographemata). 1996. L'océan indien en 1000 photos: Madagascar, La Réunion, Maurice, les Seychelles, Mayotte. Lutetiae: Solar. ISBN 9782263024726.
  • Toussaint, Auguste. 1966. The History of the Indian Ocean. Convertit June Guicharnaud.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Oceanum Indicum in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oceanum Indicum spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Terrae Oceani

Oceanus Atlanticus | Oceanus Antarcticus | Oceanus Arcticus | Oceanus Indicus | Oceanus Pacificus
Oceanus Britannicus | Mare Germanicum | Britannicum mare | Mediterraneum

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg