Circulus Ignis Pacificus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Circulus Ignis Pacificus (tabula Anglice signata).
Laminae tectonicae orbis terrarum (tabula Anglice signata).

Circulus Ignis Pacificus vel tantum Circulus Ignis est regio ubi multi terraemotus eruptionesque montium igniferorum in pelvi Oceani Pacifici fiunt. Forma soleae 40 000 chiliometrorum latae, is cum paene continua fossarum oceanicarum, arcuum oceanicorum, cingulorumque volcanicorum et/aut motuum laminarum serie. Circulus Ignis, 452 montes igniferos habens, plus quam 75 centesimas orbis terrarum montium igniferorum vivorum et montium igniferorum dormientium sustinet.[1] Circulus aliquando Cingulus Circum-Pacificus et Cingulus Seismicus Circum-Pacificus appellatur.

Circa 90 centesimae[2] terraemotuum orbis terrarum et 81 centesimae[3] maximorum terraemotuum orbis terrarum secundum Circulum Ignis fiunt. Proxima regio seismica (5–6% terraemotuum et 17% maximorum terraemotuum orbis terrarum) est Cingulus Alpidus, qui a Iava ad Sumatram per Himalayas et Mediterraneum, et procul in Oceanum Atlanticum extendit. Iugum Mid-Atlanticum est tertius orbis terrarum cingulus terraemotuum.[4][5]

Circulus Ignis est praesens tectonicae laminarum atque motus concursuumque laminarum lithosphericarum effectus.[6] Orientalis circuli pars est effectus subductionis Laminae Nazcensis et Laminae Cocos sub Laminam Americae Australis ad occidentem moventem. Lamina Cocos vicissim sub Laminam Caribicam in America Media subducitur. Pars Laminae Pacificae, cum parva Lamina Ioannis de Fuca, sub Laminam Americae Septentrionalis subducitur. Secundum partem septentrionalem, Lamina Pacifica, ad boreoccidentem movens, sub arcum Insularum Aleutianarum subducitur. Procul ad occidentem, Lamina Pacifica secundum arcus Paeninsulae Camchatcae ad meridiem praeter Iaponiam subducitur. Pars meridiana est multiplex, ubi variae laminae tectonicae minores ex Insulis Marianis, Philippinis, Bougainville, Tonga, et Nova Zelandia cum Lamina Pacifica confligunt; haec pars Australiam excludit. Indonesia inter Circulum Ignis patet secundum insulas boreorientales quae adiacent Novam Guineam, et Nova Guinea ipsa, et Cingulum Alpidum secundum australem et occidentem a Sumatra, Iava, Bali, Flores, et Timoria. Regio celebris et vivissimi Mendi Sancti Andreae in California est mendum transforme, quod partem Clivis Pacifici Orientalis sub Civitates Foederatas meridio-occidentales et Mexicum compensat. Motus mendi multos terraemotus parvos interdum in dies generat, quorum plurimi sunt nimium parvi sentiri.?[7][8] Vivum Mendum Reginae Carlottae in occidentali Insularum Reginae Carlottae Columbiae Britannicae Canadae litore, tres generavit magnos terraemotus per saeculum vicensimum: eventus magnitudinis 7 anno 1929, magnitudinis 8.1 anno 1949 (maximus Canadae terraemotus notus), et magnitudinis 7.4 anno 1970 factos.[9]

Mons Fusius solis ortu, ex Lacus Kawaguchi visus.
Mons Merapi in Iava Media.
Tabula maiorum montium igniferorum in Philippinis sitorum (Anglice signata).
Avachinsky, mons ignifer vivus in Paeninsula Camchatca situs.

Terrae intra Circulum[recensere | fontem recensere]

Eruptio Montis Pinatubo anno 1991.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tabulas Circuli Ignis Pacifici spectant.


vulcanologia Haec stipula ad vulcanologiam spectat. Amplifica, si potes!