Vascus Nunnius Balboa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vascus Nunnius Balboa,[1] vel Vascus Nunnius de Balboa,[2] etiam Latinitate recentiori fortasse pronunciatu Italiano Vasco Nognesius à Balboa[3] (natus Vasco Núñez de Balboa circa 1475; necatus circa 1221 Ianuarii 1519[4]), fuit explorator, gubernator, et conquisitator Hispanicus, notissimus ob transitum Isthmi Panamensis ad Oceanum Pacificum anno 1513, cum primus factus esset Europaeus qui expeditionem duxit quae Pacificum ex Novo Mundo vidit vel attigit.

Iter ad Novum Mundum anno 1500 fecit, variisque regionibus exploratis, in insula Hispaniola primum consedit. Coloniam autem Santa María la Antigua del Darién? in Columbia anno 1510 condidit—primam perennem coloniae Europaeae in continente Americae deductionem, coloniá ab Alonso de Ojeda? anno superiori ad San Sebastián de Urabá? deductá iam relictá.

Cursus Balboae ad Mare Australe, 1513 (Hispanice signata).
Statua Balboae Matriti erecta, ab Henrico Petrio Comendador? anno 1954 facta.
Monumentun Vasco Nunnio de Balboa in Urbe Panamae dicatum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. "Vasco Nognesius à Balboa . . . mare Pacificum detexit" (Hugonis Grotii Mare Liberum, sive De Jure quod Batavis Competit ad Indicana Commercia Dissertatio, p. 71. Forma praenominis Belascus quoque alibi videtur.
  4. Tempora 12 Ianuarii, 15 Ianuarii, et 21 Ianuasii apud fontes apparent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vasco Núñez de Balboa spectant.