Insula Baker

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proiectio orthographica super Insulam Baker Island.

Insula Baker est atollum desertum quod aliquantulum ad septentriones aequatoris in medio Oceano Pacifico circa 3100 chiliometra (1700 milia nautica) ad meridio-occidentem urbis Honolulu patet. Insula paene in medio itinere inter Havaios et Australiam iacet, territorium inconstitutum et inconditum Civitatum Foederatarum. Proxima terra est Insula Howland, 68 chiliometra ad septentriones sita.

Area superficialis est 1.64 chiliometra quadrata, litore 4.9 km longo. Clima est aequatoriale, pluvia parva, vento constante, et sole claro praeditum. Terra est humilis et arenosa: insula curalii angusto scopulo cincta, cum medio depresso lacuna carente, summo loco 8 metra super maris aequor.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Despectus aerialis in Insulam Baker (U.S. Fish and Wildlife Service).

Fontes aquae dulcis absunt. Terra arboribus caret, herbaeque in quattuor generibus poacearum,[1] lianis prostratis, et fruticibus humilibus consistit. Insula praecipue est habitatio nidificandi, stabulandi, et pabulandi avium marinarum litoraliumque et ferarum marinarum.

Insula Baker est habitatio nonnullarum specierum periclitatarum et comminatarum. Arenaria interpres, Limosa lapponica, Calidris alba, Numenius tahitiensis, Pluvialis fulva, species in schemate conservationis nationalis "curae magnae" habitae, sunt aves litorales quae in insula habitant. Chelonia mydas et Eretmochelys imbricata, ambo comminatae, prope scopulum inveniuntur.[2]

Species avium marinarum sicut Fregata ariel, Anous stolidus, et Onychoprion fuscatus insula pro nidificando et stabulando utuntur. Insula etiam putatur locus consistendi et requiescendi avium litoralium quae in Arctica nascuntur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. U.S. Dept. of Interior. Baker Island. Accessum 6 Iulii 2008.
  2. De Insula Baker, apud www.fws.gov.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Baker spectant.

0°11′41″N 176°28′46″W / 0.19472°N 176.47944°W / 0.19472; -176.47944

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!