Belavia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Belaviae
Vexillum Belaviae Situs Belaviae
(Vexillum Belaviae) (Situs Belaviae)
Sententiola: nulla
Denominatio sollemnis: Beluu er a Belau
Hymnus nationalis: Belau loba klisiich er a kelulul
Lingua sollemnis: Anglica et Belavica
Caput: Meleceocum (391 incolae anno 2006)
Modus gubernandi: Res publica democratica
Hodiernus civitatis dux: Johnson Toribiong
Hodiernus primus administer: Johnson Toribiong
Continens: Oceania (aut Australasia)
Superficies:

 - Tota

458 km²

Incolae : 19.092
Densitas: 42 inc./km²
Libertas: 1 Octobris anni 1994
Nummus: Dollarium (CFA)
Fusus horarius: UTC +9
Praefixum telephonicum: 680

Belavia aut Res publica Belaviae (Belavice Belau ; Anglice Palau) est parva civitas sui iuris insularis in archipelago Carolinarum in Micronesia, inter maria Philippinarum ad occidentem, Indonesia et Novam Guineam ad meridiem, et Foederatas Civitates Micronesiae ad orientem in Oceano Pacifico occidentali. Caput est Meleceocum (Anglice et Belavice: Melekeok).

Quamquam civitas nominatim est libera, Belavia Foedus Liberae Consociationis cum Civitatibus Foederatis Americae obsignavit.

Belaviae incolae optime cymbarum fabricandarum causa eminent. Textili arte praestant, quibus homines naturalibus elementis utuntur, et sculptura. Chirotechnia in tabernis et in quotidianis civitatibus rebus est. Saltatio est usitata expressio, sine aliter, de musica; ea pauca instrumenta musica habet. Tibia et marinum bucinum eminent. Culturae Belaviae manifestationes "simpliciores" esse recorda,? forsan propter parvum territorium aut propter trivii constituendi factum. Tametsi simplices sunt, adhuc periegeticorum intersunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi Belaviae incolae, probabiliter ex Indonesia ortae, in his insulis abhinc annis saltem 3000 consederunt. Rodericus López de Villalobos, Hispanus explorator, insulas anno 1543 reppulit, sed Europaei eas non curaverunt usque ad saeculum undevicensimum, cum Hispania arbitrium a Leone Papa XIII contra Germaniam, quae Iap et etiam Insulas Carolinas ceperat, poposcit. Anno 1899, post Bellum Hispanum Americanum, Hispania insulas Germaniae vendidit.

Insulis ab Iaponia anno 1914 occupatis, eas iussu Societatis Civitatum ab anno 1920 temperavit, sed Iaponiensibus victis in Bello Orbis Terrarum II, insulae, velut Territorii in Fidei Commisso Insularum Pacifici Consocietatis Nationum pars, Civitatibus Foederatis Americae regi evenerunt. Anno 1979, Belaviani Foederatis Civitatibus Micronesiae non coniungere suffragati sunt, quia libertatem maluerunt. Post longam transitionis periodum, quae duorum praesidum necem (Harui Remeliik interfectionem anno 1985 et mortem voluntariam Lazari Salii anno 1988 inclusit,? Belavia anno 1994 Foedus Liberae Consociationis cum CFA suffragata est; nihilominus, haec "Libera Consociatio" a Belavianis amplius decies repudiata erat quia verba foederis ut CFA in 51% insularum causa periculi instantis nationi dominarentur permittunt.

Politia[recensere | fontem recensere]

Belavia est democratica res publica in qua exsecutivum et legisferum imperia directis suffragiis eliguntur. Praeses, simul dux civitatis et dux gubernationis, et praeses vicarius quadrienni mandato separatim eliguntur. Parlamentum (Belavice: Olbiil era Kelulau) in cameris duabus, Senatu et Camera Legatorum, consistit. Senatus a novem sodalibus ab omnibus electoribus electis componitur, dum Camera Legatorum sedecim sodales habet, singulos singulis civitatibus. Parlamentarii quadrienni mandato eliguntur. Singula civitas singulum praefectum, et singulam legislaturam adhuc eligit.

Consilium Ducum, a supremis ducibus traditionalibus cuiusque civitatis formatum, praesidem de traditionalibus legibus moribusque fulcit.

Iudiciale systema in Tribunale Supremo, Tribunale Nationali, Tribunale Ordinario (Anglice: Common Pleas Court), et Tribunale Terrarum consistit. Supremum in primae dicae et appellationis dividitur, et ei Dux Justitiae (Anglice: Chief Justice) praeest.

Administrativa divisio[recensere | fontem recensere]

Una ex multis saxosis Belaviae insulis.

Dividitur Belavia in sedecim regiones administrativas, civitates nominatas. (Insulae Saxosae non sunt civitas, nec ad aliquam civitatem pertinent.) Nomina Latinizata sunt, sed inter signa exclusiones apparet etiam Anglicum nomen.

Civitas Caput Area
(km²)
Incolae
(Census 2000)
Septemtrionale Babeldaobum (Northern Babeldaob)
Cajangelum (Kayangel) Cajangelum (Kayangel) 1 138
Babeldaobum (Babeldaob)
Aemelīcum (Aimeliik) Mongamium (Mongami) 52 272
Aerajum (Airai) Gnetcibum (Ngetkib) 44 2104
Meleceocum (Melekeok) Meleceocum (Melekeok) 28 239
Gnarardum (Ngaraard) Ulimangum (Ulimang) 36 638
Gnarselongum (Ngarchelong) Mengellangum (Mengellang) 10 286
Gnardmavia (Ngardmau) Urdmangum (Urdmang) 47 221
Gnaremlenguium (Ngaremlengui) Imeong 65 367
Gnatpangum (Ngatpang) Gnereclimadelum (Ngereklmadel) 47 280
Gnisesarum (Ngchesar) Gnersūlum (Ngersuul) 41 267
Gnivalum (Ngiwal) Gnerceajum (Ngerkeai) 26 193
Meridionale Babeldaobum (Southern Babeldaob)
Angaurum (Angaur) Gneremassum (Ngeremasch) align="right" | 8 188
Cororum (Koror) Cororum (Koror) 18 13 303
Peleliva (Peleliu) Cloulclubedum (Kloulklubed) 13 571
Insulae Saxosae (Rock Islands)1 - 47 -
Insulae Austroccidentales (Southwest Islands)
Hatohobejum (Hatohobei) Hatohobejum (Hatohobei) 1 23
Sonsorolum (Sonsorol) Dongosarum (Dongosaru) 3 39
Belavia (Palau) Meleceocum2 (Melekeok) 444 19 129
1 Insulae Saxosae (etiam nominatae Anglice Chelbacheb) nec civitas sunt,
nec alicujus civitatis pars.
2 National caput Belaviae
de Cororo ad Meleceocum die 7 Octobris 2006 motum est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Sedecim Belavianae civitates
Res publica Belaviae

Res publica Belaviana est insularum Carolinarum pars, et in octo insulis et amplius 250 parvis insulis et atollis, Occidente Civitatum Foederatarum Micronesiae inter Mare Philippinarum septemtrione et inter Indonesiam et Novam Guineam meridie sitis, consistit.

Principales insulae sunt Angaurum, Babeldaobum, Cororum, et Pelelivia (Anglice Angaur, Babeldaob, Koror, Peleliu), prope septemtrionale extremum, omnibus corallicis saeptis circumdatis. Duae partes populi, circiter 20 000 hominum, Corori (7°30′ N 134°30′ E) incolunt.

Istius globi septemtrione est atollum Caiangeli, dum desertae Insulae Saxosae sunt principales globi occidenti, et distant Insulae Austroccidentales, circiter 600 km a principalibus insulis et circa 200 a septemtrionali extremo Novae Guineae.

Belavia clima tropicum cum annuali? media temperatura 27 °C habet. Annualem? mediam 3800 mm pluit totum per annum. Medius mador est 82%. Typhones sunt rari.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Quamquam praefecti opposuerunt quia pecuniae male partae conlocationem in republica a scelestis societatibus timebant, Senatus legislationem ut Belavia se internationali pecuniarium sedes constituat sinentem anno 1998 approbavit.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Circa 70% Belavianorum antiquum caput Cororum in homonyma insula incolit.

Incolae: 19 907

Aetatis structura:
0-14 annos nati: 27% (viri 2605; feminae 2458)
15-64 annos nati: 68% (viri 7006; feminae 5814)
65 annos nati et seniores: 5% (viri 416; feminae 467) (anno 2000)

Incolarii incrementi index: 1.75% (anno 2000)

Ortuum index: 19.88 nati pro milibus hominum (anno 2000)

Mortium index: 7.35 mortes pro milibus hominum (anno 2000)

Totus migrationis index: 5.01 migrantes pro milibus hominum (anno 2000)

Sexualis proportio:
ortu: 1.06 viri/feminae
minores quam 15 annos nati: 1.06 viri/feminae
15-64 annos nati: 1.21 viri/feminae
65 annos nati et seniores: 0.89 viri/feminae
toti homines: 1.15 viri/feminae (anno 2000)

Infantilis mortalitatis index: 17.12 mortes pro milibus vivorum natorum (anno 2000)

Exspectatio vitae ortu:
toti homines: 68.59 annos nati
viri: 65.47 annos nati
feminae: 71.88 annos nati (anno 2000)

Totus fertilitatis index: 2.47 nati pro femina (anno 2000)

Nationalitas:
substantivum: Belavianus-i (mas.), Belaviana-ae (fem.)
adjectivum: Belavianus-a-um, Belavicus-a-um

Ethnici globi: Belaviani Micronesii sunt cum Melanesiis et Malaiis permixti.

Religiones:

Linguae: Linguae Anglica et Belavica publicae omnibus civitatibus sunt absque Sonsoralo (ubi lingua Sonsorolica et Anglica sollemnes sunt), Hatohobei (ubi lingua Tobica et Anglica sollemnes sunt), et Angauro (ubi lingua Angaurica, Iaponica, et Anglica sunt publicae). Iaponice etiam seniores Belaviani loquuntur. Tametsi non publica est, lingua Philippinica in Belavia fabulatissima? quarta est.

Alphabetizatio:
definitio: quindecim annos nati et seniores legendo et scribendo capaces
toti homines: 92%
viri: 93%
feminae: 90% (anno 1980)

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg